Latin
Cap. 1. ad finem
Jean Fernel, De abditis rerum causis 131
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Galenus, qui etsi non vt Moses Deum solo arbitrio, solo verbo, solo nutu quęcunque vult ilico perficere censet, eum tamen pro5 fitetur rerum omnium conditorem, pro naturae legibus et institutis omnia efficientem, &quaecunque vi naturę orta dicimus, à Deo illa primùm, ortus sui principium duxisse. Quod ipsum libro de Hippocratis Platonicisque placitis nono, luculentiùs his explicat: Quemadmodum de humanis affectibus facimus iudicium, ita etiam de diuinis facere conuenit, ac corporis nostri opificem admirari, quicunque tandem sit Deorum. Si autem quòd illum non videmus, idcirco neque esse dicimus, iam non eodem modo iudicamus atque de artibus iudicari solet. deinde: Ridiculum enim quam optimè constructa naui aut domo aut lecto, 15 ignoto autem opifice, putare illa nulla arte, sed temerè &fortuitò facta esse. Et mox: Hippocrates quae substantia sit naturę nos conformantis ac regentis, non est ausus pronuciare, opificem nostri causam, vt omnibus mos est hominibus, natura appellans. Verùm efficientem nostri causam Plato definiuit: fabricatorem enim mundi Deum, suis filijs praecepisse, vt ratione genus humanum fingerent, accepta quidem ab ipso immortalis animae substantia, addito autem quod nasci quodque interire potest. Hanc Platonis de conditore rectoreque Deo sententia minimum à Mosis arcanis diuersam, locis compluribus vt suam Gale25 nus tutatur. Diuinam is quum sibi persuasisset esse formarum ori ginem, conatus insuper altiùs inuestigare diuini conditoris substantiam, mira rei obscuritate quasi tenebris offusus, diuturna ancipitique indagatione defessus, ita demùm in medio Lil. De foetus cursu resistens queritur: Quamobrem maximo dolore affeformat. 30 ctus mecum ipse coepi inuestigare, an aliquam de structura animalium validam rationem possem inuenire, ac nullam deinde inueniens (id quod in hoc libro fateor ingenuè) philosophos quibus ad hanc rem plus est vel ingenij vel facultatis, hor tor vt in hanc quęstionem sedulò incumbentes, si quid pro sua 35 sapientia inuenerit, nobis id velint sine inuidia communicare. et paulò pòst: Cęterum quum nullam inueniam opinionem cum scientię certitudine demonstrata, fateor me de substantia animae dubitare, nec probabile quicquam de ea quod asseram habere: quin &de foetuum fictrice causa nihilo plus certi me habere fateor. e Paulò pòst, Tantum igitur hoc de causa animalium formatrice pronunciare me posse confido, quòd &ars &sapientia in ea sit maxima. Quamobrem facto iam periculo, caeteros adLib. 15. De usu monet ne in eandem inquisitionem penitùs incumbant. Haec part. (inquit) creator noster talia fieri voluit.