# De abditis rerum causis 132

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. 1. ad finem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/132

Quę autem facta iam sunt, neque tentes, neque audeas quaerere quemadmodum facta sunt. Quę enim facta esse ignorabas, nisi ab anatome edoctus fuisses: qualiter meritò audes quęrere qua ratione facta sint? Satis ergo tibi sit nouisse vnamquamque particulam pro rerum commoditate & vsu constructam fuisse. Si verò praetereà co 10 naberis quopacto ita facta sit inquirere, palàm fiet, nec tuam imbecillitatem, nec opificis illius sentire potentiam. Quanquam igitur certa demonstratione constat eum qui nos procreauit opificem diuinum esse, quae tamen illius sit substantia aut quomodo nos effecerit, nulla possumus intelligentia & 15 ratione comprehendere. Illud (inquit) nos scire conuenit non Lib. 9. de plac. Hippoc. esse similem speciem demonstrationis, qua nos iuxta prouidentiam cuiusdam Dei aut Deorum compositos esse, & qua opificis nostri aut animi substantiam cognoscamus. B. Multa mihi nondum animaduersa, ex varijs abditioribusque locis 20 eruis, quibus possis ruinosam philosophiam erigere ac instaurare. Eu. His locis non proximam cuiusque animantis procreatricem causam, sed prima illam & pręstantissimam quae verè efficiens & conformatrix est Galenus inuestigat. Proxima quae dicit, neque simpliciter materiam, neque formam confert, sed duntaxat praeparatione quadam & commodarum rerum procuratione materiam instruit, cuius beneficio idonea fit et conueniens excipiendae formae. Hac vna habilitate animal vnumquodque aliud sui generis procreare perhibemus: materiam vero quo pacto simpliciter efficiat, quae neque ortus, neque interitus mutationi subijcitur? B. At saltem speciem summamque perfectionem addet. Eudo. Mas qui iam semen in foeminae vterum emiserit quum reliquo gestationis tempore longius abscesserit, intercluso vteri ore, quid quaeso possit ad foetus conformationem formaeque immissionem conferre? B. Si nihil mas, at certè foemina dum vtero gerit, foetus lineamenta ducit formamque fingit. quod (vt ait Plinius, & tu quoque ab illo iampridem recepisti) imago sub ipso conceptus tempore hausta, in ipso foetu elucescat: Si quid foemina inter concipiendum vehementius ac euidentius animo comprehenderit, huius notam foetum referre doctum, expertumque muliercularum genus testatur. Tanta vi in plerisque pollet ea facultas animi quae cogitatione fingit, vt vna possit iusta videri conformationis cau5 sa. Eudo.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
