Latin
Cap. 1. ad finem
Jean Fernel, De abditis rerum causis 133
Unproofread scanNot analysed yet
Ea certè, potest tenello foetui colorem vel figuram partis immutare, &signa quaedam &quasi inusta imprimere. Caeterùm totius formae substantiam aut vniuersam corporis conformationem, nulla potest animi quantumuis fixa atque intenta in aliquam rem cogitatio praestare. Quae to enim tam acris &tam vehemens est rerum cogitatio, quae visa tam altè insculpta sunt in animo atque impressa, vt possint sexus speciem mutare? Optarent quidem mulieres id sibi priuilegium ferri: esseque in sua potestate situm, vt quoties marem comprehenderent, eundem etiam gignerent. Sed quę con15 ceperit si fortè procerum quempiam et liberali specie virum si niancum, si claudum, si canino capite, si caudatum, si execto naso, aut sine intestinis, acri intentoque animo intuebitur, talem ne obsecro oportet illius foetum euadere? Dum porrò foe tus partes singulae finguntur, eas ne mulier sigillatim animo 20 &cogitatione lustrat, ac velut pertractat? Aut quum in ouo sensim pullus coagmentatur, gallina ne incubans, in partes singulas eo quo finguntur ordine cogitationem defigit? Ita ne necessarium fuerit non modò mulieres, sed &omnes tum auium tum reliquorum animantium foeminas, gnaras esse et peritas anatomes, &nouisse quo quaeque pars ordine fingatur? Nulla anus tam delira est vt hoc existimet. Ergo tametsi ea vis animi quae fingit, notis quibusdam variare ac velut distinguere foetus colorem aut formam potest, nequaquam tamen potest eas conformare: neque id in parentibus est positum, vt 30 qualem volent foetum aedant: sed id diuinitùs accipi consentaneum est. Brutus, Quòd homo hominem et equus equum, &caeterorum vnumquodque sui generis quiddam perpetuò generet, neque vnquam in diuersam speciem transitus sit: id sanè conficere videtur genitori vim inesse conformatri35 cem. Si enim nulla in eo vis foret, cur homo hominem potius quàm equum aut asinum procrearet? Eudoxus, Eo arbitror quòd ab homine data materia, non equo sed homini formando conueniens sit &apparata: ad quam quum efficiens causa extrinsecùs appulit, sese ad illius naturam accommodat, omnemque eius praeparationem imitatur ac perficit.