Latin
Cap. IIII
Jean Fernel, De abditis rerum causis 134-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. EVDOXVS. Roximum his videtur vt quid pręstantiae tum anima tum eius facultates acceperint, edisseramus. Ac primùm quidem aestimatione di 20 ignum est, quid de animae essentia Galenus staatuerit. Libro de placitis Hippocratis et Platonis septimo, eam ipsam ita inuestigat: At si de animae essentia definitum quid dici oportet, de duobus alterum fateri necesse est, aut velut splendidum quoddam &aethereum corpus ip sam esse, quo vel inuiti cùm Stoici tum Aristoteles quadam cosequentia ducuntur: aut esse ipsam quidem corporis experten 3 substantiam, primùm tamen ipsius vehiculum esse hoc ipsum corpus, cuius interiectu cùm caeteris commercium habeat corporibus. Haec ille, qui non multo antè rem totam certius expresserat. Ex his igitur quae apparent, cogitauerit aliquis ventriculorum cerebri spiritum, duorum alterum, siquidem corpore caret anima, primum esse ipsum eius vt sic dicam domicilium: si verò habet, illum ipsum spiritum, animam esse. Sed cùm ventriculis illis confractis, paulò post, rursum sentiat rur 35 sumque moueatur animal, dici non potest illam esse spiritum. Satius est igitur arbitrari, in ipso quidem cerebri corpo re animam habitare, quali tandem cunque sit substantia, non enim id iam queritur, primum verò ipsius instrumentum, ad omnes animantis cùm sensus tum voluntarios motus, illum. esse spiritum. Proindeque eo dissipato, dum nouus denuò collectus sit, non quidem vita, sed sensu tantùm ac motu priuari animal. Quòd si ille fuisset ipsa animae substantia, eo profe5 ctò dissipato, animal statim ipsum simul interijsset.