# De abditis rerum causis 134

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. 1. ad finem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/134

Matutina autem disputatio confecit, animal quod semen ad procreandum iecit, omnem illius praeparationem, non autem formam aut vim huius effectricem adhibere. Si aliis rationibus voles contra hęc agere & pugnare, philosophicam, eam disputationem repete, cum qua vires tuas si voles periclitaberis. Medicam nunc suscepi, in qua satis videbor praestitisse, si planum fecero Galenu diuinas illas coelestesque causas in omnem artis partem quodammodo admisisse, quod est huius lo ci ac temporis institutum. B. Perge igitur viam tenere quam 10 ingressus es, & ordine quamoptimo singula persequere. ANIMAM NOSTRAM NONABELEmentis ortam, Galeni decreto.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
