# De abditis rerum causis 135

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/135

Deinde ait: Itaque arteriarum spiritus vitalis & est & appellatur, animalis autem in cerebro consistit, non tanquam animae substantia, sed quasi organum primarium ipsius in cerebro habitantis, qualiscunque ea sit substantiae. Mox rursum: Quòd autem animalis spiritus neque substantia sit animae, neque. eius domicilium, sed duntaxat instrumentum primarium, inde didicimus, quòd ipso per vulnera euacuato, statim veluti. mortuum redditur animal, recollecto autem reuiuiscit. His palàm asseuerat animam nostram praestantiorem simplicioremque spiritu esse, eamque peculiarem substantiam habere, quae simplex est & vniusmodi. Brutus, At ea substantia corporea ne est an incorporea? Eudoxus, Simplicem hanc & corporis expertem esse, consentaneum & consequens est ijs, quae iam assumpta sunt. Si enim anima praestantior est spiritu, & spiritus corporum praestantissimus est, necessum est eam corpore carere. Brutus, Ea fortasse naturalis est calor. Sic enim ait Galenus libro de tremore & rigore: Ducetur autem haec ratio de principijs Hippocratis, neque pro corporis nostri elementis ponemus corpuscu25 la quędam & poros, neque statuemus calorem, è motu aut attritione quadam & collisione suscitari: sed corpus quidem: totum confluxile & conspirabile, calorem verò non ascitum aut aliunde quęsitum, neque genito iam animali ortum, sed insitum & qui ab ipso statim principio extiterit. Nec sanè a30 liud est vel natura vel anima, quàm is ipse calor, quem si esse. substantiam per se mobilem semperque mobilem intelligas, non errabis. Haec ille. Eud. Verum, sed excutiamus singula. Quum naturalem calorem illam esse dicis, tum ne qualitatem duntaxat, an etiam caloris substantiam comprehendis? Bru. Substantiam sanè: non enim animam qualitatem esse duco. Eu. At caloris ea substantia spiritus est, non is quidem qui è principibus partibus emanat, sed qui partibus singulis innatus est & insitus. Quocirca eodem reuolueris vnde iam te subduxeras: ac necessariò concedes animam spiritum esse.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
