# De abditis rerum causis 138

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/138

Neutrius enim substantia corpori cui regendo praeest obstringitur, aut vllo modo subiecta est: sed praeter eas functiones quas Deus per naturâ, 10 mens per corpus exequitur, nullius corporis aut naturae adminiculo alias quasdam praestantiores efficit. Non enim anima vt ratiocinetur vllius indiget opera, quo vt instrumento vtatur, sed per se solaque rationem init ac intelligit. Br. At lęso tamen cerebro animaduertimus mentem omnemque ani15 mae vim perturbari, omnemque actionem impediri: eo autem bene valente, sanas esse & constantes animae vires. Ex quo intelligitur hanc quandiu est immersa concreto corpori, illi quodammodò inseruire, eoque apto egere et idoneo. Eu. Eget sanè, non vt instrumento, sed vt proprio domicilio. B. Quomodo? Eu. 20 Vt artifex qui integra est valetudine sed domicilio coërcetur, si quod opus rectè effecturus est, non solum conuenienti aptoque instrumento instructus sit oportet, sed etiam illius domicilium lumine collustretur, nec obscurum nec tenebricosum sit: ita sanè statuo animam dum corporis est irretita compagibus, non corporis tanquam instrumenti, sed tanquam domicilij bona constitutione ad ratiocinandum & ad intelligendum opus habere. Hoc si desit, vel nihil vel vitiosè aget, vel fortasse emigra re cogetur. Isthaec dilucidè commonstrant, Galeni sententiam nihilo à Platonis & Aristotelis dogmate desciuisse: sed summa illos consensione animam nostram simplicem, incorpoream & immortalem sanxisse. B. Caue ne Galenum ijs concordem reddas, à quibus palàm voluit dissidere. Constat enim illum, libro de animi moribus, Platonis de animae immortalitate sententiam multifariam exagitare, ac modestius insectari: tametsi & hanc, & vim quę nos conformauit incorpoream, planeque diuinam & sapientissimam esse alicubi confirmat.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
