Latin
REI NATVRALIS FORMAM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Multis rationibus contendunt, id Aristoteli rei formam dici, eamque esse perfectionem, &finem ad quam rei ferebatur procreatio: per eam habere &figuram &finitionem, &perfectionis complementum. Ph. Si hoc ita tibi statuen dum esse videtur, aut rationes producito, quarum te moueat probabilitas, aut si id non potes, celebris autoris testimonium. B. V. truque adferam: nam Alexander Aphrodiscius Peripateticae familiae sectator pręcipuus, hęc videtur iisdem propemodum verbis „dixisse, quo loco sic ait, Verùm enimuerò in igne quod natu„ rale ac simplex corpus est, calorem &siccitatem speciem fa„ cimus, &ab ijs atque in ijs genitam leuitatem: haec enim prin„ cipium est motionis ad superiora tendentis. Ph. Haec fortasse ex aliorum sententia pronunciauit. B. Minimè verò, sed ea fuit opinio tum maximè celebris, quam etiam Galenus, quem Alexandri tempore vixisse scimus, probasse videtur: nam neque id in quaestionem vocauit, &libro de elementis primo 20 qualitatem passim elementi speciem appellat, aitque ignem ex materia constare &qualitate. Hos non paruo pòst interuallo tutatus est Philoponus philosophus in primis magnus, &post hunc alij plurimi celeberrimi nominis &grauissimę au toritatis viri. Ph. Quę ratio potuit illos in istam opinionem inducere? B. Quod cum prima elementa, per temperaturam subijci fierique mistorum corporum materiam oporteret, esset quoque necesse illa retundi, &ad medium quoddam temperari, si exquisita erat permistio futura. Contendebant autem illud fieri non posse, nisi formas elementorum in qualitatum genus et ordinem referrent, quibus solis proprium est intendi &remitti. Multo pòst tempore Auerrhois acerrimo vir ingenio, lectis diligenter singulorum decretis, hac ipsa ratione eò necessitatis redactus est, vt elementorum formas ancipitis inter sinceras qualitates &compositorum corporum formas 35 naturae statuerit, illasque qualitatibus et substantijs interiectas vtriusque participes esse. Quatenus enim elementis perfectionem consistendique vim tribuunt, substantiarum viribus pollenre: quatenus verò in permistione confusę intendi aut remitti videntur, qualitatum vim &potestatem exercêre. Haud secus enim formarum, quae in elementis inhaerescunt, coitionem fieri autumat, quàm contrariarum qualitatum confusionem, quasi propriae elementorum qualitates remitti nequeant, nisi &ipsae pariter commutentur formae.