Latin
QVID ANIMAE FACVLTAS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 141
Unproofread scanNot analysed yet
Istis quidem Galenus perspicuè decernit facultatem non propriam esse rei substantiam, sed efficientis causae comparationem, &vt dicere solent relationem ad hunc illumue effectum. Quam hic passim se ignorare fatetur facultatum substantiam, alio tamen loco affirmat non aliud quàm temperamenti proprietatem esse, quo nomine naturam passim appellat, tum in Aphorismis, tum in libro de natura humana. Libro de praesagatione ex pulsibus, de illa hunc in modum scribit: Facultatis substantia in singularum partium posita commodo temperamento est. Nam tum demum suum quaeque munus obit strenuè, vbi sit temperatissima: contrà malè fungitur, si intemperata est. Et libro secundo, Nihil in illis commentarijs attulimus de facultatis essentia: neque enim prius hoc decretum quàm vndique reperissem constans, pronunciare fui ausus: nunc verò essentiam fa20 cuitatum adducti sumus, nihil esse praeter qualitatem tempe ramenti. Libro autem de plenitudine hanc rem totam lucidius definiuit. Ego verò aliam esse arteriarum facultatem à neruorum &venarum facultate, docui in libris de Hippocratis &Platonis decretis, in ijsdemque illud etiam arteriarum facultatem è corde velut è fonte quodam manare: neruorum è cerebro, venarum ex iecore. In libro autem de elementis secundum Hippo cratis sententiam, ostendi substantiam quae generari quaeque interi re potest, per se totam immutari, dum quatuor qualitatum vi vel incalescit vel frigessit, vel humescit, vel siccessit, esseque suam cuiusque corporis substantiam in istorum quatuor, calidi inquam, frigidi, humidi, siccique temperatione sitam, ideoque gubernantium quodque corpus facultatum substantiam, illam esse temperationis proprietatem. Haec sunt quibus de facultatum substantia nihil dicere potuit apertius. Eud. Magnum quiddam tibi, video, persuades attulisse, quasi hoc ipso nomine omnem facultatum substantiam designaueris, parum opinor intelligens quid proprietatis appellatione notet. Tu substantiam hanc esse reris, quam tame paulò antè vel Galenus temperamenti qualitatem appellauit. Ea enim proprietas substantia non και εὐ εν τε γ 142 DEABDITIS RERVM CAVSIS non est, sed qualitas intima efficienti causae: neque igitur ipsa facultatum essentia, substantia simpliciter est, sed qualitas: quemadmodum plerumque coloris substantiam vel essentiam veteres vsu appellare solent, quae tamen ipsa simpliciter qualitas est.