# De abditis rerum causis 142

Jean Fernel, De abditis rerum causis, QVID ANIMAE FACVLTAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/142

Quid aut de facultate verè ac sincerè Galeno sit visum, haec sententia conmostrat: Non quidem substantias in suas facultates diuidi existimamus, sed vnanquanque simplicem indiuiduamque substantiam, suis facultatibus omnia efficere. Non simpliciter et absolutè substantiam dicimus facultatem habere, sed interim adijci solet vrendi aut refrigerandi, aut siccandi, aut madefaciendi: interim fingendi, ra10 tiocinandi, aut mouendi seipsam, aut aliud eiusmodi, quę in participe rationis anima percipimus: hęc anima quum vna sit, mul tas tamen habet facultates, quas omnes alio opere enumeraui. Quęcunque igitur efficiens causa res efficiet varias, tot ea nimirum facultates obtinebit quot res faciet, non quòd simplex ea in facultates quodammodo distributa sit, sed quod quibusdam rationibus ad ea quae facit variè se gerat. B. Id igit pinde erit ac si quis vnus sit, & pater, & auunculus & auus, quod ratione respectuque diuerso fit. Eu. Hac similitudine non possis rem perfectè exprimere nam quod facultate pręditum dicimus, id certè proprietatem quandam et qualitatem in se obtinet: qui autem vel pater, vel auus est effectus, nihil in se magis quam antè habet. Decedente filio, licet tum pater non sit, nil tamen is in se mutationis accepit: at rei facultas pire nequit re ipsa non mutata. Ph. Multa quidem hîc dicunt à vobis, quibus obruor potius quam docear, ex quibus sanè nondum mihi planè con 25 stat quod facultas. Id tu verbis & iusta atque explicata oratione quid sit expone, et sit ne quippiam à subiecta re diuersum. Eu. Volo equidem. Aristoteli agendi potestas est nunc ipsa efficientis causę substantia, nunc aliquid causę penitus insidens, quod illa tanquam principium quoddam ad agendum adhibet: id siue potestatem, siue facultate, siue virtutem atque vim appellare velis minimum refert. Prior horum nominum significatus rarior est, posteriorem crebrius authores vsurpant, dum passim aiunt, vim facultatem ac potestatem agendi rei cuipiam inesse, tanquam ea quippiam sit à subiecta re diuersum. Ei igitur insidet, at intimè et penitus, vix vt vnquam di 35 jungi separarique possit. Quod autem intima esset et ingenita, idcircò insitam rei proprietatem dixerunt: quam Themistio definire placet quippiam esse, quod rei substantia ex se profert, & tanquam de sinu suo promit. Non id quidem vlla est substantiae portio, sed intimum quiddam et ingenitum ab illa dimanans. Ph. Nondum planè assequor ne cogitatione quidem, quo pa cto rei vis atque substantia inter se distent, sintque diuersae: dic si lubet planius. Eud. Vis & facultas imminui augeriue potest, 5 nonnunquam vero quasi impedita teneri: substantia nulla ra tione vel intendi vel remitti potest. Hoc declarant inueterata medicamenta, quorum vires prorsus infirmę & quasi enerua tę iacent, forma verò suaque ipsorum substantia integra etiamnum manet. Hos virium facultatumque ordines Galenus roto boris infirmitatisque gradibus definit.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
