Latin
QVID ANIMAE FACVLTAS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 144
Unproofread scanNot analysed yet
Qui sic vsu quodam &consuetudine facultates agere pronunciant, quanquam nec satis aptè nec propriè, dilucidè tamen planeque loquuntur: ac magnam certè ambiguitatem &erroris occasionem tollunt, lucemque rebus afferunt distinctione. Si Lucas peritus est canendi, pingen di, pulsandae citharae: vnus is multarum functionum efficiens causa censetur, quippe qui vnus omnium vires facultatesque obtineat. Atque quaquam facultas ipsa nihil per se potest efficere, vsu tamen dicimus citharoedum pulsare, cantorem canere pictorem pingere: quum nec cantor nec citharoedus nec pictor substantia sit, neque prima efficiendi causa, sed Lucas. Sic res ha 10 bet in natura, quae vna principium &omnium functionum causa, omnia quidem efficit, at facultatibus vsa diuersis. Quod igitur est ars parta artifici, id naturae est vis &facultas: nisi quod haec ingenita est, illa vsu &exercitatione conquiritur. B. Haec quum ita constitueris, quot nam ex Galeno putabis 15 facultatum substantias nobis inesse? Eu. Tot nimirum, quot efficientium causarum proprię insunt differentię. Galenus Platonis imitatione atque contemplatione tres animae partes, substantia sedibusque disclusit: tres itidem designabuntur omnium quae in nobis sunt facultatum substantiae. Vnius eiusdemque sunt facultates omnes naturales, alterius vitales, quemadmodum &animales sunt sentientis animae tanquam proprietates. B. Equidem tres has partes animę, omnium quę in nobis sunt facultatum substantias esse perspicio. Has autem partes si mihi demonstraris vti &animam totam diuinas esse, neque ab elementorum natura profectas, grauibus serijsque rebus satisfeceris.