# De abditis rerum causis 146

Jean Fernel, De abditis rerum causis, TRIVM PARTIVM ANIMAE DIVINAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/146

Nam & quum audio philosophos quosdam dicentes, materiam ab ęterno animatam, defixis in ideas oculis, ipsam se perfectè exornare, tum vel multò magis cogito, vnam esse oportere animam, quae nos tum formarit olim, tum singulis nunc vtatur partibus. Sic enim legitur, & 10 , καὶ μᾶλλον ἐννῶ, μίαν εἶναι δειν ψυχὴν, τήν τε διαπλάσασαν ἥμας, καὶ τὴν νῦν χρῶμεν ικὴν ἑκάστῳ τὰ μορίων. In cuius sententiae confirmationem suprà dixerat, καὶ φαίνεται κατὰ τοῦτον τὸν λότον εἰ τοῖς τὰ ζώων σώμασιν, ἔτι διάμένειν ἡ δια πλάσασα ψυχὴ τὰ μόρια, οὐ γὰρ οιόν τε χρῆσθαι καὶ ἑκάστῳ πεσικόντος τὴν τοῦν οὖσαι, ὅνλεσθαι δὲ τὸν κκτασκενάσαζαν. Eam 15 verò opinionem, quae animalia quaedam ponebat particulas nostras primum conformasse, atque deinceps in illis omni vitae tempore permanere: quae quia voluntatem principalis animae cognoscerent, illius imperium sequebantur: paulo antè his verbis exploserat, Sed & hoc à diligentioribus medicis , quaesitum est, & quum quidam diceret, musculum quemque , non secus atque animal, voluntatem nostram sentire, atque attrahere & circumagere linguam, vt figuram sortiatur ad illam vocem concinnè exprimendam accommodatam: caeteris omnibus id minimè probabile visum est. Itaque Galenus eam solam opinionem probat, quae in singulis animalium particulis primam vim illam fictricem insidere & permanere, illasque ad suum opus excitare confirmat. Sed hîc te obtestor & obsecro mi Brute, id mihi paulò altius cogita quod dixit, eum qui corpus nostrum finxit, quicunque is fuerit (hunc au-30 tem coelestem mentem, nonnunquam & Deum esse profitetur) adhuc in conformatis particulis permanere & his singulis nunc vti, nónne id ipsum est quod passim vulgauit Plato, Deum & opificem & rectricem nostri causam esse? Quodque Aristoteles, Deum verè genitorem esse & conseruatorem re35 rum omnium, quarum ipse principium & finem mediumque tenet? Nónne & quod ait Theophrastus, diuinum quidem esse omnium principium, cuius beneficio, & sint, & permaneant vniuersa? Quod etiam, sed planiùs, Theodoritus: Deus creator naturę, gubernator est eiusdem, non enim quam ipse fecit nauiculam destituit. Omnium verò apertissime Galenus, qui interpretationem subijciens pleniorem, dixit eum qui corpus nostrum finxit, adhuc in conformatis particulis permanere, hisque nunc ad proprias functiones vti. Itaque si aut Deus aut certè diuina erat vis illa nostri conformatrix, diuina etiam est ea quae nos regit & quę functiones moderatur in nobis. B. Haec de mouente vi & facultate quae in muscu10 lis insidet forsan asseruntur, quam tu diuinam esse possis cotendere. Caeterum vim naturalem atque vitalem vnde constat eundem tenere dignitatis gradum? Eud.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
