# De abditis rerum causis 15

Jean Fernel, De abditis rerum causis, REI NATVRALIS FORMAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/15

Si enim aliqua ex parte eas quispiam retundi dicat, cùm sit reliquarum, inquit, eadem ratio, possent quoque omnes in nihilum tandem redigi, forma superstite & haudquaquam offensa. Id autem perquàm absurdum in natura videtur: neque enim subsistat ignis, omnis caloris expers, neque aqua ab omni humore destituta. Ph. Quotquot mihi in manus venerunt Aristotelis interpretes, omnes affirmant elementorum qualitates nonnihil ac leuiter retundi posse, formis eorum, quae verae substantiae sunt, seruatis, neque illas obstare quominus elementa possint bene perfecteque misceri. B. Ego cum praeclaris philosophis censeo, elementorum species, quemadmodum & qualitates eas quas pri mas vocitant, inter se dissidentes, coire tamen ac congredi remissioneque conuenienti temperatas, καθ ὅλον misceri, hinc totius compositi vnam simplicemque formam prodire. Tu verò si vis elementorum species nequaquam retundi, quo pacto illarum temperamentum fieri intelligas haud equidem video. Ph. fiet, inquit Aristoteles, primordiorum substantijs ad minima diductis confuseque permixtis. B. Id appositionem esse dico, non commixtam temperaturam. Ph. At vera mistio 25 tum perficitur dum totae prętereà qualitates totis confunduntur, etiam si non sint illorum formae totae totis confusae. Eu. Quid vos tantoperè moratur hęc philosophica concertatio, quae aut nihil aut minimum frugis ad hanc rem sit allatura. Debueras tu certè quidem, his posthabitis, ad grauiora et longè vtiliora properare. Quid de elementorum formis statuas parùm laboro, si modò cum praeclaris philosophis tibi conueniat, concretorum corporum formas in substantiarum genere constitui. B. Couenit sanè: nec illis prorsus adhaereo, à quibus dixi me aliquando fuisse institutum, sed tutiorem viam 35 ingressus, iam pridem concessi in familiam longè celeberrimam, eorum qui compositorum formas inter perfectissimas substantias collocant, elementorum formas inter qualitates referunt: quam quęstionem etsi tu ad hanc rem parùm facere ducis, vellem tamen de illa tuam audire sententiam. Eu. De his nihil certum, nihil constans, nihil omnium consensu probatum definiri posse sentio, quandiu mens humana corporis hoc veluti ergastulo inclusa, neque materiam neque formam sen sibus cognoscit. B. Sic arbitror: neque enim tam discordes illi fuissent, qui in hanc inuestigationem diligenter incubuerunt. Eu. Si tame placet, haec rationis probabilitate dijudicari opor tere, illorum potius accedam sententiae, qui vt concretorum corporum, sic nullo discrimine & elementorum species, puras substantias esse pronunciant. B. Age verò si quid ad eius rei fidem in animo premis, hoc exprome: neque enim te vel temerè vel citra rationem, ita sentire puto. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
