# De abditis rerum causis 152

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DEABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/152

DEABDITIS RERVM CAVSIS inter illa collocari. B. Sed hunc quęso mihi scrupulum dilue: Calor is quem natiuum appellas, nónne insitus nobis est & interior? Eu. Maximè. B. Qui fiet igitur vt sit coelestis? Qui enim coelestis nucupatur, extrarius est ambiensque nos circusidet. Eud. Hoc istud verbum est, quo plurimi circuuenti in errorem inducti sunt, qui vt coelum ipsum extra nos est, sic putant quicquid coeleste est, extraneum id esse, neque in nobis insidere, quasi nulla vis coelestis in nos commigrare possit. Et clarè tamen interim vident, frugum fructuumque procreationem & incrementum, non nisi coelesti hoc calore perfici. B. Est is quidem necessarius, sed iccircò duntaxat vt interiorem insitumque temperet ac gubernet. Quod quomodo intelligam, paucis aperiam si permittis. Insitus noster hic calor ex elementorum permistione prodijt: ignis quippe is est, sed eatenus contrarij permistione impeditus, vt neque feruidus sit neque exurens, neque violentiam illam retineat, quae est igneae naturae propria, sed totus moderatus ac benè temperatus sit: & vt ait Galenus frigidi sit particeps, & quasi ex calido frigidoque temperatus. Nec verò hic Aristoteli simpliciter coelestis est appellatus, sed proportione quadam respondens elemento stellarum: quod autem alteri comparatur eique simile est, nemo idem idipsum iure probeque censuerit. Verum enimuerò huc nostrum bene temperatum insitumque calorem, functionum opificem, certa ratione moderatur atque gubernat ille coelestis salutarisque calor, sicque continet et ad functiones promouet, vt illius complexu fotuque destitutus, calor noster mox pereat & extinguatur, aut nihil quicquam efficiat. Eu. Olfacio cuius autoritate persuasus triplicem hunc calorem statuas, igneum temperamentum qui idem natiuus sit, & coelestem. Caeterum non satis acutè perspexit vir ille, cuius te patrocinio tutum fore confidis, Aristotelem dixisse insitum hunc nobis calorem et in animalibus stirpibusue contentum, nec ignem esse, neque ab igni originem ducere. At quem insitum ille facit, is tametsi non est ignis, ex igne tamen (vt ait) temperatus est, ab eoque ortum habet. Rationem autem cur noster calor non ab igne trahat originem, hanc reddit Aristoteles, quod ignis nullum animal generat. Quòd si nec totus ignis, nec eius portio quicquam generat, multo certè minus quicquid ab eo ortu quodam processit. Conuenit enim longè praestantiorem vim effectionemque toti quàm parti concedere. Rectè igitur hunc insitum nobis calorem neque ignem esse neque ab igne originem ducere, sed totum planè coelestem esse, literis memorięque mandauit. Iam verò donemus ex elementorum permistione quem5 dam ortum in nobis temperatum. Hic sanè quisquis erit, similitudine quadam eum duntaxat exprimet, qui lapides & metalla continet, neque aliud in nobis quàm similarium partium molem coagmentationemque seruabit, ne dissipetur aut defluat. Agè obsecro, in ossibus, in neruis, in alijs denique partibus similaribus emortui animantis, nónne is calor inest quem in lapide fateris? B. Inest sanè. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
