Latin
DEABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 154
Unproofread scanNot analysed yet
Calidam ne an frigida sint, hîc non disputo: quanquam dici possunt temperamento frigida, at calore vitali (quantuluscunque sit) calida: quemadmodum &viuens omne quod salutaris huius caloris vim in se continet. Si haec simpliciter frigida sunt, in eorum temperamento elementum frigidum vincit atque dominatur, praepolletque calido. Quocirca temperamenti vi quicquid efficiunt à dominante frigido prodit. Atqui alimetum trahunt &concoquunt, inde aluntur &increscunt, hisque similia opera aedunt: haec verò quomodo possint vel à temperamento frigido, vel à diminuto &victo calore qui in temperamento est proficisci, vt qui praecellentis frigoris praesentia nihil agat? Necesse est igitur hęc alterius caloris sint opera, ad 20 quem plane referuntur ac pertinent. Is autem est vitalis ac diuinus, quem nisi Galenus ab elementari diuersum statuat, vix ab ijs quas proponit philosophorum tricis sese explicabit. Quòd igitur calor hic in viuentibus opera aedit temperamento non conuenientia, &quòd morte interdum extinguitur permanente temperamento, palàm fit illum in viuentibus diuinum ac coelestem esse, ab elementarique diuersum. His rationibus adductus Aristoteles, apertè pronunciauit calorem hunc viuentis corporis diuinum &supra elementi naturam esse. Quin &illum puto alias tam pręclaras rationes in id secum 30 quaesiuisse, totque in animo habuisse quibus id sibi persuaserit, vt si nullam adferret, ipsa tamen illius authoritas me frangeret. Plurimi autem vestri similes contrà nituntur, quibus non aliud quicquam est cur incredibile sit, hunc calorem diuinum esse, nisi quòd nequeunt ipsam diuini naturam intelligere &cogitatione comprehendere. B. Id iam conspicuum certumque videtur. Cęterùm hoc mihi loco cum multis dubitare licet, hic ne calor in nobis diuinus substantia sit, an accidens. Eu. Quod multorum mentes occupat, possum hac perbreui sententia explicare. In materia quę &temperamento &omni instructione sit apparata, spiritus inest: plurimùm quidem aethereus, sed tamen ex aliorum elementorum permistione consistens.