# De abditis rerum causis 155

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DEABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/155

Calor qui in eo est spiritu, qualitas est, quae nusquam seor; sum subsistit: est igitur & verum accidens, sed planè diuinum ac coeleste, sicuti & lumen calorue solis, & vna quaelibet vis alia coelitùs in corpus iam apparatum demissa. Natura autem ea seu forma, quae interuentum spiritus & caloris in materia consistit purissima est substantia, eaque tota coelestis ac diuiio na, elementorum haudquaquam particeps. Quocirca (vt iam ad pensum redeam) praeter igneum calorem qui partibus inest similaribus, necessum est in nobis, & in cunctis viuentibus praestantiorem quendam insidere, qui salutaris ac verè diuinus functionum opifex sit aut administer. Hoc tuus Auerrhois dilucidè videtur comprobare, primo collectaneorum statuens, partium similarium propriam formam esse temperamenti rationem, quae ex quatuor elementorum moderata mensura ac permistione procedit. Praeter hunc verò in cunctis viuentibus calorem innatum quendam inesse ab eo diuersum quem à temperamento partes adipiscuntur. Hunc ipsum calorem partibus dissimilaribus et instrumentis pro forma datum, quanquam non inficiatur facultates & animae partes his insuper conferri. B. Tu commemorata hominis sententia animum mihi praeteritarum delitiarum dulcissima recordatione recreasti: tanta enim & tam admirabili suauitate ea olim sensus mentemque deliniuit, nihil vt existimarim aut subtilius aut praestantius dici posse. Istorum ego dulci recordatione sentio defensionem meam periclitari, meque ad defensionem segniorem reddi: ac prorsus in tuam sententiam adducerer ni me reuocaret neoterici illius ratio, quę calorem hunc iccir30 cò diuinum aut coelestem dici non posse contendit, quòd in plerisque excrementis contineatur, sordidis certè quidem illis & quę ia à natu rae bonitate defecerunt. Eu. Portentosa deliria. Parum quidem is animaduerterat quid de excrementis subiungat Aristoteles, At verò solis calor (inquit) & animalium, non modò in semine conti35 netur: verumetiam si quid excrementi sit, quanquam diuersum à natura, tamen id quoque principium habet vitale. Et quid quaeso hîc esse possit, quod ad coelestia comparatum, sordidum non deprehendatur & abiectum? & tamen hîc etiam viget & quasi habitat coelestis ille calor.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
