Latin
DEABDITIS RERVM CAVSIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 156
Unproofread scanNot analysed yet
Vt in nostrum hoc vile ac lutulentum corpus, diuina mens immergitur: sic tum in semine tum in animalium excrementis, hic insidet calor diuinus &vitale principium: hoc planè indicant quaecunque ex illis gigni cernimus animantia. Phi. At istorum ortus plerunque ex his est materijs quae sponte sua putrescunt. Tu ne etiam in hisce putridis coeleste quippiam inesse putes? Eu. Quaecunque putruerunt corporis nostri superuacanea, quanquam recesserunt à natura eius à quo dimanarunt, adeò vt illi interdum sint aduersa &inimica, naturalia tamen &accommodata sunt alijs, quae inde gigni prodireque solent. Quamobrem in illis calorem inesse dicimus &principium vitale, aptum quibusdam gignendis imperfectis animantibus, inutile autem &incommodum ijs de quibus illa pulsa sunt. Ph. Caelestis ergo caloris complures fient ordines, neque qui vni est naturalis (quanquam coelestis ac vitalis) continuò omnibus peraequè naturalis erit &amicus. Eu. Necesse id quidem: vt enim formarum quae omnes coelestes sunt ac diuinę, alia alij materiae conuenit aut aduersatur: ita calor coelestis, alius alij animanti proprius est &familiaris, alius alij alienus &incommodus. B. Sunt hęc quidem in primis conientanea, immò matutina disputatione The- 20 mistius ijs duntaxat quę ex putrida eluuie prouenerunt, existimabat communem illam mundi animam conferri, ijsque solis principium vitale accedere ex superioribus: quod nihilominus docuisti omnibus quodam discrimine, &pro rata cuiusque conditione impertiri. Eu. Haec velim ob oculos proponas &saepius mente collustres, expensisque singulis decernas, quantum Galenicum hoc dogma ab Aristotelico distet. B. Germanum quidem prorsus est, nulla dissimilitudine seiunctum. Quandoquidem Galenus in vniuscuiusque partis solida substantia, humidum primigenium &insitum spiritum collocat: in his verò calorem ipsamque partis naturam, quorum nihil ex puris elementis originem habet. Eu. Audent nihilominus insuper plurimi acriter obsistere, qui nec spiritum eum, nec calorem aiunt à Galeno diuinum appellari, quemadmodum neque naturam diuinam. Vim eam quae nos conformauit Galeno diuinam dici fatentur, neque tamen eandem quum nos regit, ac moderatur, eo nomine exprimi designarique volunt: itaque dum illorum omnis de nomine contentio est, si rei nomem supprimatur, continuò putent rem ipsam de medio tolli.