# De abditis rerum causis 159

Jean Fernel, De abditis rerum causis, PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/159

Hae sunt quas plerique inter admirabiles collocarunt, vt theriaces vis et effectio ex tam multorum medicamentorum compositione surgens. Eu. Haec quidem similitudo vbi semel in vulgus prodijt, omnium ferè vinctos tenuit animos, atque eorum 15 imbecillitate occupauit qui omnia elementis attribuunt. Sed si, quod suprà docui, ex horum permistione vis nulla enasci potest, quę non ad vnumquodpiam elementorum maximè pertineat: neces sum est id quod in permistione vicerit, vires suas prae caeteris ostentare. Qui fiet igitur vt vniuscuiuspiam animantis calor, pos20 sit, quę duriora sunt atterere & comminuere, molliora et tenera non possit? vt strutionis calor ferrum, columbę venter lapillos exterat, leonis verò calor qui tum vehementior tum acrior est non possit? Rei igitur naturalis si qua est effectio quę nullius simplicium natura & vim redolet, ea iure nequit ad permistionis vim partinere. Huiusmodi est, tum ventriculi tum caeterarum partium concoctio: quę non tam elementorum calori, quam efficientis patientisque familiaritati & similitudini assignanda est. Ph. Hoc quidem affirmant, quicumque calorem hunc ab elementis esse contendunt. Eu. lam igitur nihil erit quod nostrę sententię aut conclusioni aduersetur. Quandoquidem vnicuique animantium generi si proprium designatuque est alimentum, quod illi substantię affinitate familiare sit & iucundum, fiet illius concoctio non ab elementorum qualitatibus, sed ab ea substantia cum qua familiaritas est atque similitudo. Ph. Hoc sanè censuerunt tum alij complures, tum imprimis Alexander. Aphro. & Galenus. En. Quanquam omnis cococtio, maximè sit a coelesti calore, iuuat tamen bono temperamen to & mediocri elementorum calore, qui si non substantia, temperie tamem et mediocritate ad coelestem proximè accedit. Si qua integra et laudabilis est in nobis concoctio, ea diuini caloris est effectio: deprauata autem & vitiosa omnino ab elementis est. Temperies diuini caloris vim & effectionem corroborat, qualitatis exuperantia deprauat atque peruertit. Bilis non ab illo quantumuis aucto, sed ab elementorum solo calore profertur, quum mediocritatis legem velut per vim oppressit. Ergò id verissimum reputo quod à quibusdam dictum accepi, coelestem illum calorem quantuscunque sit, salutarem esse & vitae conseruatorem: eum verò qui ab elementorum permistione natus sit, quoties iusto maior erit, pestiferum & pernitiosum esse. Ph.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
