Latin
PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN
Jean Fernel, De abditis rerum causis 160
Unproofread scanNot analysed yet
Valde placet hęc interpretatio quę meo certè quidem iudicio difficilium &obscurarum quaestionum claram habet &facilem explicationem. Reliquarum effectionum est ne par ratio? Lu. Est sanè. Nulla siquidem elementorum temperatura causa esse potest cur ventriculus cibum arctissimè comprehendat, eumque contineat quoad sit plenè concoctus, huncque de 15 pellat mox vt concoctus subactusque fuerit. Equidem video ve tustissimae opinionis approbatione, omnibus in ore versari, omniumque opinione tritum, siccitatem retentioni adiumento esse. Sed hac vnica causa ventriculum vel aliam quandam particulam, vtile elementum auidius amplecti &tenere, noxium &super 20 uacaneum reijcere et aspernari, aut vterum nouem integris men sibus foetum, suo complexu tenere, neque hunc sinere prius elabi quàm ad absolutionem peruenerit, non nisi futili commentitiaque opinione dici potest. Nam has functiones efficit vis quędam elementis praestantior atque diuinior, quę partibus singulis à prima origine est insita. Iam verò quid est quod attractionem solius caloris, depulsionem autem frigoris aut humoris vi fieri comminiscuntur? Calidum omne allicere &ad se quasi rapere, frigidum contrà expellere atque propulsare compertum quidem habemus, sed tamen promiscuè &citra delectum. Cae 30 terùm quum quippiam non quiduis sed familiare solum prolectet, non id solo calore, sed alia praestantiore facultate efficit. Si enim in partibus corporis nulla alia quàm communis illa caloris ratio inest, quî fiat vt vnaquęque ex confusa &multiformi massa sanguinea, id solùm quod sibi accommoda- 35 tum est &amicum prolectet: ob crassiorem substantiam caro tenuiorem sibique finitimam, &caetera quaeque pro suae naturae modo? vnus ne elementi calor vtile internoscet, vt id demum attrahat, frigus verò noxium sentiet depellendum? Id ipsum si est, eaedem etiam vires caeteris inanimis insidebunt, vt quę eisdem vigent qualitatibus. Rectè Galenus affirmat, non modò nutritionem &concoctionem, sed &attractionem fieri substantiae similitudine, &vnamquamque particulam eadem vi qua lapis heraclius, ferrum quod sibi vtile est, attrahere. Ph. Plura non opto, quibus istorum fidem facias.