# De abditis rerum causis 161

Jean Fernel, De abditis rerum causis, PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/161

Si enim ab elementorum qualitatibus attractio depulsioque nascerentur, harum perquam euidens esset demonstratio, neque de illis veteres inter se tanta contentione decertassent: neque Galeno alia atque Erasistrato vel Asclepiadi sententia fuisset, quum easdem omnes statuerint elementorum vires. Perge reliquas functiones similiter excutere, ad vitales accedens. B. Galeno placet praecipuum cordis opus esse, tum ipsius, tum arteriarum pulsationem, idque vitale appellat, quoniam refrigeratione innatum calorem, qui vitam tuetur, 15 temperat. Pulsationem à calido fieri ait quòd frigidi particeps est. Verba eius haec sunt: Nam calor insitus ceu semper mobi lis, neque intrò, neque extrà solum fertur, sed alterum ipsius motum alter semper excipit. Verum (paulò pòst) ad superiora exterioraque motionem & quasi explicationem, quòd natura calidus sit 20 experitur: intrò autem deorsumque fertur, hoc est ad proprium principium viam init, quoniam frigidi aliquatenus particeps est: quippe ex calido & frigido temperatus. His apertè omnem vitalem functionem elementorum qualitatibus assignat. Eud. Id, vt tibi sic & alijs fortasse multis, ita videtur. Sed id animo tamen penitùs intuere, num possit sola calidi frigidique temperies iugem hunc et irrequietum diastoles sistolesque motum efficere atque moderari? Pulsationem equidem magna ex parte gratia refrigerationis esse non dubitem: & quoties caloris intemperies modum excesserit, ex refrigerandi accessitate crebriorem celerioremque pulsationem reddi 30 contra verò rariorem ac tardiorem quum frigus dominabitur. At ca lorem atque frigus perpetuae motionis efficientem causam ponere, id omni ratione caret, reque & euentis refellit. Cur enim non reliquis partibus similiter atque arterijs, haec indita esset pulsatio, quum sint omnes aequè ex calido frigidoque temperatę? Quanquam igitur 35 populari ac crassa philosophandi ratione pulsationis causam illic videtur attigisse, aliam tamen pro dignitate grauitateque rei praestantiorem, alio loco acutius vidit, vbi eam causam nunc faculta tem, nunc vi pulsantem appellat. In ipso cordis corpore vis illa est vnde id contrahitur ac dilataturquę in omnes arterias per tunicas.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
