Latin
PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN
Jean Fernel, De abditis rerum causis 163
Unproofread scanNot analysed yet
Eu. Hoc si voles paucis perspicueque perfici, debes ad singula quae propositurus sum, respondere. Ph. Fiet pro virili. Eu. Similares partes quae omnium primę coagmentantur, ex elementorum permistione constant, perficiuturque harum temperamento. Ex similaribus autem constant organicae: quare necessum est has etiam ex elementis constitui, ipsorumque conuenienti temperamento indigere. Phi. Hoc ipsum est quod dicebam. Eu. At praeter eam similarium compositionem, instrumento insuper ex conformatione, situ, numero &magnito tudine, sua ratio accessit, longè quidem à temperamento diuersa. Ph. Est hoc sanè manifestum. Eu. Temperamentum igitur omnibus est partibus commune, sed similaribus primum &per se, organicis verò cum figura. Quocirca tum nutritio tum naturalis quaeque functio, omni ex aequo parti organicę 15 atque similari necessaria videtur. Animalis autem functio, siue ad motum siue ad sensum comparata, solius est instrumenti, nulli parti similari quantumuis perfectę concessa. Hęc igitur à sola instrumenti ratione, non autem à temperamento profecta est. Quid dici potest obtusius, quid peruersius, quid 20 intolerabilius, quid inscitius, quàm temperaturam, causam mo tionis haberi, quę nihil sola, ne eius principium quidem efficere possit? Si pars similaris gratia organicę est, erit illius temperamentum propter instrumenti rationem. Atqui finis perfectior est ijs quae in finem contendunt, quare ipsa instrumenti 25 ratio perfectior est temperamento, quanquam hoc magis videtur ad vitae necessitatem &vsum conuenire: ipsaque instrumenti ratio imperatoris, temperamentum vero gregarij &auxiliarij militis personam geret. Si extincto instrumenti natiuo calore, partibusque vehementer refrigeratis in paralysi mo 30 tus sensusque perit, id non idcirco sit, quod bona teperies causa motus esset principalis, sed quòd esset pręparatio quędam adiuuans &facultati mouenti necessaria, qua certè sublata omnis illius actio intercidit. Phi. In paralysi de qua iamdiu dissero, salua est &integra instrumenti ratio, quam actionum 35 causam statuis: cur igitur ea motum non efficiat? Eu. Quòd plerunque functionem praepediri cernamus, nequaquam lęsa principali causa, sed duntaxat sublatis laesisue adminiculis, quibus in agendo nitebatur: quanquam in paralysi vitium quoddam est instrumenti, obstructus quippe neruus est, quo aniiiij ne, aus . . . II MED. Pene,