# De abditis rerum causis 164

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE ABDITIS RERVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/164

DE ABDITIS RERVM CAVSIS animalis spiritus illabitur. Sed iam id velim alio tibi argumento firmari, animalem functionem ab instrumenti ratione perfici. Animal nónne quauis stirpe nobilius est & praestantius? Ph. Est opinor. Eu. Hanc vnde coniecturam facis? Ph. Quoniam corpus video & maiori figurarum varietate, & numeroso magis instrumentorum apparatu instructum. Eu. Quoniam igitur vnicuique corpori indita est anima, quae ad illius functiones & vsus accommodetur, si animanti praestabilius absolutiusque quàm stirpi corpus datum fateris, necessum est tum illius functiones, tum animam harum effectricem, prae 10 stantiorem diuinioremque putes. Ph. Id omnes philosophi profitentur. Eu. Si primę illę causae tam longè distant, dissidebunt sanè & praemunitiones, & instrumenta quibus agunt, fientque alia naturalis, alia sentientis animę, haecque illis multò praestatiora, nempe animalis spiritus & instrumenti ratio, non ab elementis sed diuinitùs accepta. Iam verò quid de principibus animę functionibus apprehensione, ratiocinatione, & memoria dicam? Vt enim eae longè caeteris antecellunt, sic & causas habent ijs multò praestantiores, quae rectè nequeunt ad elementorum permistionem referri. Ph. Audistin Brute, hanc omnem de functionibus interpretationem? B. Audiui, planeque totam memoriter complector. Phil. Quid illa veritatis tibi videtur prae se ferre? B. Superiorum sanè consequens est, & illis naturali colligatione consertè contexteque connexa. Ph. At ea plurima functionum genera instituit, quae omnino sint supra vim 25 elementorum & demonstrationis philosophicae. Br. Video, neque id putem alienum à philosophia, vt neque caetera omnia, quaecunque hactenus in disputationem adducta sunt. Inauditum id parumque vsu tritum, coelestis aut diuini nomen me multò vehementius quàm res ipsa torsit. In medicinae phy siologia satis quidem mihi esse duco, si humani corporis conpositionem ac structuram singularumque partium functiones et vsus mente consequar: parùm curans, siue illarum causas rerum primordijs & temperamento, siue diuiniori origini attribuas. Id enim parùm confert ad medendi rationem pia35 nè philosophicum, & in quo satis fuerit probabili ratione niti. Quocirca subtilius quàm satis est illis perquisitis, ad ea quę magis seria sunt diuerte. Eu. landudum animus erat hęc tentare ac periclitari, sed obstinata ista vestra pertinacia nobis in mora fuit. B. Nunc igitur demum si ita videtur, quod totius est disputationis nostrae caput aggredere: morbos dico occultos, quibus diuinum quiddam inesse commemoras.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
