Latin
S PARTI SIMILARI NONVNICVM SED
Jean Fernel, De abditis rerum causis 166
Unproofread scanNot analysed yet
Eudoxus, Est id quidem explicatu per quàm arduum, quod etiam si dilucidè explicetur atque demonstretur minimè tamen tutum sit inuulgare. Brutus, Expedit tamen in hanc contempla 15 tionem paulò acrius grauiusque incumbamus, vt eius obscuritate discussa veritas illucescat, &à nobis fructus percipiatur vberior. Eudoxus, Meministis non ita pridem me demonstrasse medicamentis alias à materia, alias à temperamento, alias à forma vires inesse, id nunc ad corporis 20 partes commodè transferemus, quarum quae similares appellantur tria haec in se discreta continent, materiam, temperamentum, &essentiam, quae illarum species dici consueuit. Temperamentum quum ex elementorum sit qualitatibus, in accidentium genere merito recensebitur, materia verò illi substernitur, à qua pars laxa aut astricta, mollis aut dura, crassa aut tenuis euadit. Cor calido siccoque temperamento est, neque admodum dissimili sunt pulmones: at materia distant absuntque longissimè vt quae illi densa grauisque sit, his rara atque leuis. Haud se 30 cus renes frigidum nacti temperamentum, cor verò calidum, summo discrimine disiunguntur: vtriusque tamen materia compacta est atque densa. Hanc materiae vim spectantes tum philosophi tum medici, renes, cor &iecur terrenum appellant, quo nomine constat non temperamentum, sed materiam designari, quę illis perinde ac terrae crassa, compacta astrictaque inest. Iam verò partis essentiam atque speciem à materia &a temperamento diuersum quiddam esse, mihi persuasit Aristoteles cùm ait, rationem eam qua caro aut os est, non à primis elementis, sed à semine &diuiniore principio nasci. Non enim quicquid similiter atque os densum tactumque frigidum deprehendimus, id continuò os est, sed est pręterea necesse ossis essentia propriaque ratio accedat, qua detracta ne ipsa quidem elementa vel idonea temperie permista os effecerint. B.