# De abditis rerum causis 167

Jean Fernel, De abditis rerum causis, S PARTI SIMILARI NONVNICVM SED. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/167

Haec mihi cum superioribus satis videntur cohaerere, si modò tu his eum Galeni locum concilies qui in vnaquaque similari parte ait substantias tres haberi solidam, carnosam & spirituosam, ex quibus is ait virium substantiam 10 compleri. Eu. Id quidem facile: nam solida atque carnosa, eam quam dixi partis similaris materiam constituunt. Spirituosa in qua calor est insitus, ad formam refertur ac pertinet. Hęc porrò singula Galenus ait ex congrua elementorum temperie consistere. Quaecunque igitur in parte similari inesse 15 cogitamus, vel illius materia sunt vel forma vel temperamentum. B. Importunus orationem tuam interpellaui: reliquam verò contemplationem persequere. Eu. Tria igitur quum sint ex quibus pars vnaquęque similaris constituitur, tria quoque sunt per quae illa subsistit atque conseruatur, quorum vno20 quoque pereunte continuò pars tota perit. Vt autem tria sunt per quę pars subsistit, ita & tria sunt per quę vel bene vel mase subsistit: quandoquidem contrariorum eadem est subiecta materia. Illorum trium integritas & moderatio, partis est sa nitas, eorundem contraria immoderatio morbus. Quocirca vt partis similaris sanitatem ita & morbum necesse est in tribus constitui, triaque fieri similarium morborum genera, vnum materiae, alterum temperamenti, tertium totius substantiae. Hoc autem iam velim ex partis similaris actione confirmare, ac docere huius robur à tribus illis dimanare atque conseruari. 30 Quanquam enim similaris partis actio illius formę atque essentiae refertur accepta, ad illam tamen materia atque temperamentum maximum habent momentum, quorum ope destituta nihil quicquam forma sit effectura: vt vno quolibet istorum pereunte continuò pars tota perit, omnisque illius actio 35 intercidit, ita etiam vno quolibet laeso & à natura sua discedente, pars tota longè deterior & infirmior euadit & ad opus suum inexpeditior. B. Id obsecrò nobis paulò apertius ob oculos pone, & inductione quadam illustra. Eu. Faciam sedulò. Principiò congruens partis temperamentum ad actionum perfectionem conferre, vitiosum autem illas impedire, & imbecillitatem accersere, satis superque notum arbitror. Br. Id certè tibi assentior, quod omnibus obuium clarumque est, non alia fulciendum demonstratione: siquidem Galenus passim contendit ac tuetur, omnem imbecillitatem intemperiei sobolem esse, qui & temperamentum omnis actionis principium causamque statuit. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
