Latin
S PARTI SIMILARI NONVNICVM SED
Jean Fernel, De abditis rerum causis 168
Unproofread scanNot analysed yet
Vitiata porrò materia partis robur atque valetudinem infringi, hinc docere velim quod nonnullis vetriculus neque acetum, neque sinapi, neque piper, nec denique quicquam acre aut mordax, alijs omnia facillimè toleret: deinde quòd odoribus alij oblectentur, alij citra offensionem eos ferre nequeant. B. Consentiunt certè haec cum vero omnia, sed tamen si permittes, causam eorum ex Galeno dicemus, quòd alijs exquisitior &quadam veluti exuperantia acutior alijs hebetior atque obtusior sit sensus. Eu. Rectè quidem, at verò exuperantis deficientisue sensus, quaenam causa statuetur? Non intemperies: multi nanque intemperati, eiusmodi nihil experiuntur aut sentiunt. Vna igitur causa sit oportet, quòd ventriculus cerebrique meninges rarae ac laxę, quasi dissolutae atque imbecilles, à quibuslibet externis iniurijs prom. 20 ptè offenduntur. Permultos videas optimo temperamento, qui neque calorem, neque frigus, neque laborem, neque vllam exuperantiam perferunt: hac sola ratione, quòd molli, raro laxoque sint corpore. Tale autem euasit vel ex pauco imbecilloque semine, vel ex molliore delicatioreque vita: ex qua etiam molles solent appellari. Plurimos econtrariò videas intemperatos, vt rusticos &agrestes, qui tamen validi sint, &multo facilius externas iniurias perferant, hac ratione quòd partes singulas, ossa, neruos, tendones, omnesque fibras solidas habent atque densas: ex quibus compactum corpus firmum atque robustum cuadit, ad omnia perferenda comparatum. Tale vel ex robustiorum parentum copioso validoque semine procreari solet, vel exercitatione, consuetudine &vsu conquiri. Quanquam autem Galenus locis quibusdam omnem corporis actionem temperamento refert acceptam, passim tamen libris Methodi fatetur partis materiam atque substantiam non parùm ad robur pertinere. Quum enim ait naturam omnemque virium substantiam ex spiritu, ex carnosa specie ac ex solidis ipsis constare, horumque singulorum &qualitatem &quantitatem seruandam esse, nónne hoc ipso conuincitur non solùm temperamentum, verùm etiam illorum substantiam quę partis similaris est materia, ad virium robur magnam opem conferre? Praetereà vbi in medendi pręceptis, partis quę vim &vsum habet toti corpori communem, cuiusmodi est ventriculus, aut iecur, robur seruare iubet, à relaxantibus abstinet, quòd partis substantiam statumque optimum dissoluant.