# De abditis rerum causis 169

Jean Fernel, De abditis rerum causis, S PARTI SIMILARI NONVNICVM SED. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/169

Astringentia verò, quorum vis est ad corporis constantiam & stabilitatem, commendat. Libris de tuenda sanitate, duras frito ctiones artus corroborate tradit, quòd illorum substantiam atque materiam compactiorem firmioremque reddant. Ac ne singula longius persequar, is passim docet partis bonam habitudinem atque agendi vim, non à solo temperamento, verùm etiam ab ipsa illius materia proficisci, vitiumque materiae imbecillitatis actionisque laesę causam & morbum esse. Phi. Probè id assequor quod pro summa tua eruditione nobis planum fecisti: quod autem reliquum est exequere, vt à partis essentia ac specie, illius robur & agendi vim teneri putes. Eu. Id non admodum anxiè tibi exposuero. Vt enim strutiocamelus non elementorum calore, non insito temperamento, sed totius essentiae natura ferrum exterit et concoquit: ita & quaecunque in nobis sunt partes totius substantię vi concoctionem, nutritionem harumque administras functiones obeunt, quemadmodum motum atque sensum. Partis autem tota substantia est, quam et speciem et interdum facultatem appellamus. Plurimus est Galenus vt eiusmodi facultatum praestantiam dignitatemque demonstret, tum principum trium quae corpus vniuersum gubernant, tum earum quae vnicuique parti regendae fuerunt addictae: omniumque substantiam acrius 30 subtiliusque philosophatus, à partis materia & à temperamento diuersam instituit. Tria igitur omnino sunt quibus similaris partis substantia completur & cohęret, quibus illius robur stabilitasque consistit, et quibus omnis illius actio perficitur. B. Nihil ista demonstratione luculentius. Eu. Si vnumquodque istorum tum roboris, tum obeundae functionis causa est, bene constitutum integras, male vitiosas deprauatasque functiones obibit. Atqui bona ea constitutio sanitas est & appellatur, mala verò morbus. Quocirca necesse est in tribus illis & sanitatem & morbum collocari, & in parte similari tria fieri morborum genera. Vnum est materię immoderatio, alterum intemperies, tertium totius substantiae corruptela: quae singula partis actionem primùm ac per se praepediunt. Si disputationem totam velis Galeni sententia concludi, in hunc locum quo tres imbecillitatis causas, triaque morborum genera expressit, mentem auresque erige. Quae (inquit) immoderatè laxant soluunt robur, quare & partis virtutem: quae autem supra modum refrigerant natiuum calorem extingunt, qui fortassis (vt nonnulli arbitrantur philosophi ac medici summi) substantia virtutum existit: aut si non hoc, saltem primum et maximè necessarium earum instrumentum.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
