# De abditis rerum causis 17

Jean Fernel, De abditis rerum causis, REI NATVRALIS FORMAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/17

Hac ratiocinatione si demonstrat Alexander, naturalis compositi formam esse substantiam, eadem conficiet, ipsius quoque elementi speciem, ad substantiae genus esse referendam. B. Haecne mihi tendebas retia? Eu. Non ego, sed tu tibi ipse, si qua sunt retia, circundedisti. B. Captum equidem me esse sentio, sed semel, quòd si me ijsdem iterum implicare possis, tum verò demum teneto: nam haec quidem retia, eo mihi faci lè perrupturus videor, quòd Alexandro forma fortasse pars elementi non est, vtpote quae illo iudice qualitas est, quanquam misti forma pars est totius & substantia. Eu. Si solam materiam esse dixit elementi partem à qua ὅλὴν ἀυτοῦ τὴν ὀυσίαν habeat, ele menti species quae qualitas est, nihil conferet illius essentiae. Ph. Etiam atque etiam vide quid agas, in pręcipiti enim ac lu brico stas, vix vt insistere aut ingredi sine casu possis. En. Dic mi Brute, nónne materia vna est rerum omnium communis? B. Ita iudico. Eu. At rerum naturalium essentiae plurimùm inter se discrepant. B. Mihi quidem ita videtur. Eu. Quo igitur pa20 cto poteris ὀυσιώδεις illas rerum differentias à materia, quę om nium vna est & eadem, constituere? aut quemadmodum ab illo rudi & communi rerum omnium principio, res quaeque propriam ducet sui generis essentiam? B. Non video. Eu. Itaque si rerum quae ex natura constant, diuersi sunt ordines, & differentia genera, si propria quaedam est & sua cuiusque natura, necesse est pręter communem illam materiam, aliud quiddam institui, quo res singulae suam adipiscantur speciem, & suae cuiusdam naturę sint. B. Necesse id quidem est. Eu. Illud verò quicquid est, quod essentiam toti largitur, praeclarum quiddam esse conuenit, & materia praestantius. B. Sanè: nam ex eo suum res quaeque nomen sortitur. Eu. Atqui hoc illud est, quod tu speciem ac formam rei appellare soles. B. Solent & plerique omnes. Eu. Ergo necesse est formam, esse primam ac praecipuam rerum omnium partem. B. Nihil equidem verear, de secundis id fateri corporibus, at elementorum longè diuersa est ratio. Horum enim species qualitas est. Eu. Quodam veluti circulo in easdem reuolueris tenebras: ostendi vna eademque ratione, omnis substantiae siue simplicis siue concretae, speciem esse substantiam: sed quando ita res exigit, veniamus tamen ad singula, eorumque sigillatim naturas explicemus. Stirps aut metallum, formae suae debet, quod stirps est aut metallum: & reliqua eodem modo omnia. Verumne id est? B. Ita volunt. Eu. Ipsum quoque elementum necesse est vt elemen ti rationem à sola acceperit specie. B. Et id quoque. Eu. Atqui per formam elementum substantia est, & huius generis substantia.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
