# De abditis rerum causis 180

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/180

Veterum more quicquid admirabile videretur diuinum appellauit: quemadmodum homines eos quorum vel robur, vel animi gestorumque praestantiam admirarentur, in Deos illi retulerunt, etiam daemonum vi impulsos. Nondum siquidem, quo daemones à Deo, quo boni à malis seiungerentur innotuerat: quod ita quidem apud Theodoritum monebat Porphyrius, li autem qui Dei nominantur, re ipsa mali 10 sunt Daemones. Quin & Tullius, cui iure eloquentię primas Roma tribuit, pro demonio diuinum reddit. Hoc inquit, de Socrate accepimus, esse diuinum quoddam quod daemonium appellat, cui semper ipse paruerit, nunquam impellenti, sępe reuocanti. Ph. Quonam quęso prorepis, instituti parum memor? B. Non alienum instituto putaui, haec ad diuini nominis interpretationem proferre. Si quid tamen est quod praeterea huc pertinere videatur, id iam quaeso producite. En. Non hîc quidem media via subsistendum, sed ad metam pergendum. Non pauci ex his qui in nobis fiunt diuini occuluique morbi, efficiem 20 tem causam habent toto confusam aëre, quasi sparsum quoddam malorum semen, cuius vis est ad morbos gignendos maxima. Eam Hippocrates morbidam excretionem, & quasi morborum seminarium appellauit: quam neque ex primis qualitatibus constare, neque ex illis proficisci, sed sublimiorem coelestemque originem habere profitetur. Br. Id ne certò possis docere? Eu. Possim fortasse. Nam vt dierum decretoriorum atque crisium, ita & plurimorum euentorum causas is pariter atque Galenus coelo sideribusque tribuit. Libro de aëre & aquis maximas anni mutationes obseruare & plurimum cauere iubet, nullam in ijs lubens medicam potionem offerens, priusquam decem aut plures dies transierint. Vtręque enim Solis mutationes, solstitiaque praesertim aestiua, ac aequinoctium vtrunque, sed autumnale potissimum, decem dies periculosissimae putantur. Praetereà ortus astrorum, praesertim caniculę cauere & obseruare, deinde arcturi Vergiliarumque occasus, mala siquidem potissimum decernunt. Haec sidera si obseruauit Hippocrates mala decernere, nec esse ad medicationem tuta, qua nam obsecro id ratione fieri dicas? Aestum ne immo derato? At brumale solstitium frigidissimum est. Frigoris ne inclementia? At ęstiuum solstitium atque canicula, magnam vim habent caloris. Alia ne vlla qualitatum exuperantia vel intemperie? Atqui vernum aequinoctium temperatissimum est, à quo non longè abest Vergiliarum exortus. Haec igitur sidera si non caloris, frigoris, humoris aut siccitatis exuperantia, alia certè vi quadam abditiore, mala quę dixit Hippocrates decernunt, possuntque morbidam illam excretione occultorum morborum causam disseminare, & quasi semina quędam in aëra spargere. Quas autem Hippocrates obseruauit siderum vires, eas posteritas confirmauit, addens & alia pręstantiora, ad quę aetas illa vetustior nondum penetrauerat. B. lam satis videris ostendisse quosdam haberi totius substantiae morbos qui corporis speciem corrumpant, proximum est audiamus num & illis suae sint differentiae: quòd si à te impetrauerimus, non modò summa nos obscuritate confusioneque liberabis, sed etiam incoeptis magnum addes incrementum.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
