Latin
OCCVLTORVM MORBORVM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 181
Unproofread scanNot analysed yet
OCCVLTORVM MORBORVM differentiae. Cap. XI. EVDOXVS. IIfficile quidem hoc in loco bene versari, neque spromptum vnde possint eae differentiae deduici. Non enim facilè perspici potest quis optiilmus formę sit status, nec quibus illa modis de statum optimo decedat. At quoniam huius rei cognoscendae vos in primis studiosos video, non committam sane vt mea opera vobis vsquam defuisse videatur. Morborum totius substantiae, alij quidem manifesti sunt, alij occulti. Manifesti sunt morbi omnes ex simplici putredine orti, vt putri dę febres simplices, vlcera plurima, phthisis, scabies, pruritus horumque similes. Simplex in his est putredo, eaque manifesta, quòd ex manifestarum qualitatu intemperie sensim processerit. Totius substantiae occulti morbi, corruptelam &perniciem habent ab occultioribus ijsque maximè externis causis. Horum multae differentiae, quas omnes (quoniam aliud nobis assequi non licet) ex efficientium causarum differentijs, Hippocratis imitatione constituam, qui morbos alios à victus genere, alios à spiritu quem trahimus prouenire distinxit.