# De abditis rerum causis 186-2

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE PESTILENTIBVS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/186-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/186-2

DE PESTILENTIBVS MORBIS, quod illorum occulta sit causa. Cap. XII. Orbi quicunque omnibus communes & vniiersales appellantur, ex communi quaecunque ea sit causa procedunt. Horum qui simplices 20 Edicti sunt, ex semiputridis leguminibus aut frugibus, vel ex aquae infectae potu saepe prouenerunt, quomodo in castris aliquando contigisse memoriae proditum est. Solent autem aquae stagnantes in quibus linum, aspaltum, canabi, rhododendron aut alia stirpium cadauerumue inquinamenta diutius macerata sunt, istęc asserre. Qui ex causis illis ortum acceperint, simpliciter pancoini aut pandemij, nondum verò epidemij appellantur, quòd non ex aëre, sed ex prauo victu procedant. Aër morbos efficit, quoties vehementer aut immutatur aut inficitur. Licet enim aëris substantia simplex quum sit, putrescere nequeat, variam tamen primis qualitatibus mutationem subit, multa inquinamenta tanquam sparsa morborum semina, aliâs ex inferioribus, aliâs è superioribus excipit. Ex inferioribus quidem velut ex stagnis, paludibus vel lacubus inquinatis ac putridis, è 35 quibus expirans vapor ambientem permistione labefactat. Ex terra graui et inquinata, ex antris, specubus, aut barathris graues interdum expirationes in aëra attolluntur nobis plurimum infensae. Animantium, maximè verò serpentium & hominum, non cremata ex bello cadauera, reseruata illorum excrementa, euulsae stirpes venenatę, aliaeque sordes computrescentes, plerunque aëri graues & exitiales offensas induxerunt: non alter quam metallorum sulphuris, arrhenici, hydrargyri aut prunarum fumus coarctatus, non paucos iugulauit.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
