Latin
DE PESTILENTIBVS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 187
Unproofread scanNot analysed yet
Huius autem generis inquinamenta, quoniam nec longius in multas regiones euagari, nec diutius permanere possunt, sed ipsa aëris immensa puritate facilè dissipantur, vincuntur &pereunt, epidemios morbos non ingenerant. Sed qui ab hisce cau10 sis, ex ipsaque loci natura aut situ morbi fiunt, endemij id est illi plebi aut populo peculiares &vernaculi dicuntur. Solae igi tur affectioes è motibus superioribus in vniuersum aëra diffusae, epidemios id est superuenientes et vulgares morbos inuehunt. Sic enim statuit Galenus epidemiorum causam in aëre quos &Hippocrates à spiritu cuius attractioe viuimus, prouenire dixit. Coelitus autem fiunt in aëre affectiones constitutionesque duplices, aliae sunt qualitatum exuperantię, vel inaequalitates ex temporum tempestatumque mutatione, ex quibus putredines plurimum graues: alię verò sunt inquinamen10 ta eo coelitus demissa. Ex temporum mutatione tempestatumque magna vi quicuque morbi fiunt, simpliciter sunt epidemij. Inquinamenta verò non hos solum, verumetiam pest: lentes ingenerant, qui sunt epidemiorum perniciosissimi. Itaque qui simpliciter epidemij dicuntur, à pestilentibus distant. Illi 25 siquidem non nisi ex multis temporum tempestatumque mutationibus quae alię post alias fiant, aut ex vnius temporis solius magna quadam alteratione &vehementi permutatione proueniunt, pro quibus non solùm praesentes constitutiones considerandae sunt (inquit Galenus) sed ex qualibus 30 &ad quales fiant permutationes. Ab his causis qui &quales morbi obtingere soleant, passim commemorat Hippocrates libris epidemiorum, &aphorismorum tertio, vt cum ait: Si hyems sicca &Aquilonia fuerit, Ver verò pluuiosum &australe, necesse est aestate febres acutas fieri &ophthalmias &intestinorum difficultates. Quum enim corpora nostra ipsaque terra ex pluuijs vernalibus &ab austro humore multo: scateant &madeant, necesse est aestate aestum conduplicari, ipsumque corpus &carnem inflammari, vnde et febres acutissimae &reliqua mala fiant.