# De abditis rerum causis 187

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE PESTILENTIBVS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/187

Huius autem generis inquinamenta, quoniam nec longius in multas regiones euagari, nec diutius permanere possunt, sed ipsa aëris immensa puritate facilè dissipantur, vincuntur & pereunt, epidemios morbos non ingenerant. Sed qui ab hisce cau10 sis, ex ipsaque loci natura aut situ morbi fiunt, endemij id est illi plebi aut populo peculiares & vernaculi dicuntur. Solae igi tur affectioes è motibus superioribus in vniuersum aëra diffusae, epidemios id est superuenientes et vulgares morbos inuehunt. Sic enim statuit Galenus epidemiorum causam in aëre quos & Hippocrates à spiritu cuius attractioe viuimus, prouenire dixit. Coelitus autem fiunt in aëre affectiones constitutionesque duplices, aliae sunt qualitatum exuperantię, vel inaequalitates ex temporum tempestatumque mutatione, ex quibus putredines plurimum graues: alię verò sunt inquinamen10 ta eo coelitus demissa. Ex temporum mutatione tempestatumque magna vi quicuque morbi fiunt, simpliciter sunt epidemij. Inquinamenta verò non hos solum, verumetiam pest: lentes ingenerant, qui sunt epidemiorum perniciosissimi. Itaque qui simpliciter epidemij dicuntur, à pestilentibus distant. Illi 25 siquidem non nisi ex multis temporum tempestatumque mutationibus quae alię post alias fiant, aut ex vnius temporis solius magna quadam alteratione & vehementi permutatione proueniunt, pro quibus non solùm praesentes constitutiones considerandae sunt (inquit Galenus) sed ex qualibus 30 & ad quales fiant permutationes. Ab his causis qui & quales morbi obtingere soleant, passim commemorat Hippocrates libris epidemiorum, & aphorismorum tertio, vt cum ait: Si hyems sicca & Aquilonia fuerit, Ver verò pluuiosum & australe, necesse est aestate febres acutas fieri & ophthalmias & intestinorum difficultates. Quum enim corpora nostra ipsaque terra ex pluuijs vernalibus & ab austro humore multo: scateant & madeant, necesse est aestate aestum conduplicari, ipsumque corpus & carnem inflammari, vnde et febres acutissimae & reliqua mala fiant.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
