# De abditis rerum causis 188

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE PESTILENTIBVS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/188

At verò epidemiorum qui pestilentes Q, iiij lentes appellantur, non ab eo causarum longo progressu, nec ab ingenti teporum permutatione quae corporum humores perturbet, sed a venenato inquinamento aëri insperso prodeunt: quod cu spiritu intrò subies, cor viscus nobilissimum & validissimu inficit: ex quo censuit Hippocrates morbos fieri perniciosissimos, qui vires omnes vniuersumque corpus prosternant. Hi mor bi sunt quos saepius iam dixi causam occultam & abditam habere. nec ab illis peruulgatis primis qualitatibus originem ducere, quod plenius illustrandum demonstratione fuerat. Quanquam pestilentia vt morbus omnis acutus, aestu immoderato vel intenperantia excandescit, & aestate grauius affligit, sępe tamen animaduersum, aestate feruentissimam nullum pestilentiae genus protulisse: interdum pestilentiam hyeme initium cepisse quę aestate media vel autuno finita sit: argumentum plane euidens illius causam non esse primarum aëris qualitatum exuperantiam. Iam de putrida co 15 stitutioe aestimandum. Haec si à terrenis exhalationibus profecta est etiam circumiecto aëri permista, pestilentiae causa statui non potest, cum ne epidemium quidem morbum (vt suprà dicebam) sed dutaxat endemium possit efficere. Quę à noxia tempestatum mutatione, vt ab inconstanti, ab intemperato, a pluuioso, aestuoso aut nubilo coelo tracta sit: ea licet iogè dimanet atque propagetur, et ex graueolentia pruinę aut roris magna esse deprehendatur plerumque tamem sine peste euenit. At vero pestilens constitutio hyeme ac aestate, sicco ac pluuioso coelo, bene temperato ac inęquali, pleru que citra graueolentem putredinem, adeò obscurè & furti inuadit, vt nullo vnquam sensu internoscatur: suntque pestilentię semi na vsque adeò occulta, caeca & à sensibus aliena vt nos prorsus effugiant, inopinataque feriant, nec vnquam nisi effectibus & euentis deprehendi possint. Hoc quidem imprimis mortalibus miserabile impendentem sibi tantam perniciem ne odore quidem sentire, nec vitare posse. Nulla putrida, nulla intemperatior aëris constitutio, potest in valde multas mundi regiones euagari, in illisque vigere, at pestilentia tam immaniter interdum saeuit vt vniuersum penè orbem occupet, frigidas atque calidas regiones, siccas ac humidas, hyeme vt ęstate. Huius generis duas sub Marco Antonio fuisse commemorant toti orbi grauissimas, quibus penè vsque ad internitionem humanum genus deletum fuerit. Qualem & aui nostri narrant obtigisse anno Christi millesimo quadringentesimo quinquagesimo. Haec in Asia exorta per Illiricum Dalmatiamque serpsit in Italiam, per Germaniam verò in Galliae & Hispaniae fines, compluribus annis miserè in omnes fe rè populos debacchata, vix vt tertia pars viuentium superstes euaserit. Hac causarum vicissitudine res humanę permutan5 tur: corruunt enim, ac quasi neglecta vilescunt omnia facto interitu magno. Summa verò vt nunc instauratione facta, omnia in pretio summoque statu vigent, aliquando rursum collapsura. Tantas quaeso mutationes quis non putet causam è sublimi maximè generalem habere, neque posse ex sola tempe10 statum mutatione nasci? B. Hîc denuò quid putrida constitutio efficiat contemplemur. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
