Latin
NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 19
Unproofread scanNot analysed yet
NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS simplicem esse formae substantiam neque hanc esse ex subiecti formis ortam, contra Alexandrum. PHILIATROS. Mnis quae sensibus apprehenditur substantia, sex subiecto &specie tanquam è suis partibus est composita, quemadmodum &quaecunque lars effinxit, in aeris, lapidis, aut ligni materia, speciem quandam ab arte, &ornamentum habent. Elementu quod corpus est simplex, pro subiecto simplicem &prorsus informem, ab omnique specie destitutam materiam habet. Compositum autem mistumque corpus naturale, subiectum simplex habere nequit. Sic enim videmus vnius 25 modi &sui vndequaque simile corpus (Graeci ὁμοιομερὲς vocant) quod est omnium compositorum longè simplicissimum, vt aurum, vt lapidem, vt ferrum, permistum &e quatuor elementis coagmentatum subiectum habere. Siquidem antè concessimus, misti corporis materiam à quatuor elementis ductam 30 esse, quae asseruatis suis formis in misto corpore permanerent. Nam si perirent illorum formae, tum re vera interitus esset, haudquaquam permistio. Quinetiam multiforme variaeque naturę corpus contemplans, cuiusmodi hęc rosa, aut ista tam blandè nobis andens laurus est, oculorum obtutu clarè vi deo (neque enim demonstrationis fides maior aliunde esse possit) subiectum corpus, ex multis dissimilibusque partibus constare, aliam esse radicem, alium corticem, aliud lignum, aliam medullam, alia folia, alias baccas. Rursum dispari magis, &liori varietate distinctum esse animalis subiectum, quod praeter eam partium diuersitatem, conformationem quoque in illis habuit et multiplicem figuram. Eu. Rem attigisti mi Philiatre, vtilissimam omnino, nec vlli, opinor, dubiam, quippe quae sensu plus satis comperta siet, et si fortè rationem praeter sensum requires viuentium officia &actiones contemplatus vi 5 debis neruos, ossa, carnem, vires vsusque tam dissimiles obtinuisse, vt illorum quoque naturas &essentias latissimè differre pronuncies. Quinetiam habent similares hae partes vel inter se compositae quaedam propria temperamenta, quae quum integra seruentur &inuiolata, par est &illarum naturas, quae temperamenti sunt comites, incorruptas manere.