# De abditis rerum causis 192

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE PESTILENTIBVS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/192

Quanquam autem haec vera sunt, propria tamen & peculiaris constitutio quae loca vel corpora reddit pesti obnoxia, omnino nos latet, neque sensu, neque ratione, sed solo euentum & experimento, vti superior illa pestilentiae causa, comprehensa. Multos videas in 10 pestilentia simplici febre, vel continua vel tertiana vel quartana corripi, qui licet putridis ac vitiosis humoribus scateant, peste tamen nequaquam polluuntur: argumentum non sola putredine in hanc luem corpus praeparari. Alios quos optimè sanos iudices, videas facilè peste corripi: hunc vero qui mul torum pestiferorum occursu nihil sit perpessus, vniuscuiuspiam cum quo vel familiae vel temperamenti similitudo sit societate corripi. Vt ergo efficiens, ita etiam patiens excipiens que pestis causa caeca est & occulta, non qualitatum primarum intemperie, non simplici putredine, sed totius substantiae proprietate nobis infensa. B. Rectè mihi videris pestilentiae externas causas exequutus. Caeterùm hoc scire vehementer opto, quibus signis vel optimè exercitatus medicus pestilentem febrem ab ardente discernet. Eu. Siue tu illarum substantiam, siue symptomata contemplaberis, latum est discrimen de symptomatis primum, mox de essentia. Vis pestifera in corpore excepta spiritibus et humoribus conferto, symptomata quaedam infert, alijs ex putredine morbis communia. At nihilominus propria quaedam sunt huius perniciei, quibus prudens exercitatusque medicus, illam agnoscet discernetque à caeteris, & vno quouis obiecto morbo nulla cunctatione iudicabit simplex ne is sit, an diuinum quiddam habeat: qua distinctione praetermissa, nulla curatio rectè suscipi potest. Ph. Eia igitur pestilentium morborum propriam speciem nobis depinge, singulos ordine persecutus. Eu. Pestilentię semina 35 pariter cum spiritu hausta in pulmones, quam mox sine sensu in corpenetrant. Hoc si affectioni praeparatum est, nec satis obsistere valet, labefactant, continuoque arteriarum spiritus: postremo (quanquam non semper) humores vniuersumque corpus inquinant. Affecto inquinatoque corde, vires omnes praecipueque vitales infringuntur & spiritus squalent. Hinc arteriarum pulsus exilior et imbecillior, simulque frequentior ac celerior euadit, quo vno febrem inesse iudicant illam epheme5 ram, pestilentium omnium perniciosissimam.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
