# De abditis rerum causis 193

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE PESTILENTIBVS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/193

Ea nec ardore mordax nec siti vehemens, qua nec laborantes se febrire credunt: non vrinis, sed vel animi defectione, vel syncope, vel pulsu paruo ac presso, vel assidua vomitione, vel vigilijs vel inquietudine & iactatione corporis, viriumque prostratione conspicua, quae plerunque sine sensu doloris, hominem inopinatò rapit. Quum labes altiùs permanat in humores, mitior quidem febrem infert pestilentem simplicem. vehementior verò carbuculo vel bubone insignitam. Licet sanguis & humores labefactentur, non tamen putrescunt, vnde nec turbidę nec con15 fusę visuntur vrinę, sed substantia, colore sedimentoque laudabiles. Bubo atque carbunculus priusquam febris apparens, mitiorem pestem denunciat: robustamque cordis naturam veneno lacessitam, huius statim nonnihil foras propulisse. At post ortam febrem prorumpens, dominantis veneni impetu fit, ac estque quasi victae naturae perniciosum indicium. Ea est pestilentis febris exquisita descriptio. Quòd si praeterea, vel capitis dolor, vel delirium, vel sitis, vel incendium vehemens, vel vrina turbida comitabitur, non ex labe, sed ex putrida permistione fiet, quae aliâs aliam partem lacessit. Iam verò quaenam sit pe25 stilentis febris essentia ex symptomatis perpendite. Si pestilentes febres (quod Galenus memoriae mandauit) calore non admodum vehementes sunt, si earum vrinae simillimae sanis & cum sedimento existunt, planum est & euidens aut nullam aut admodum exiguam his inesse putredinem, neque hanc exitij cau sam haberi. Non pauci editis de peste quęstionibus et libellis vehementer aestuant vt tueantur pestilentem febrem non aliunde quam ex putredine proficisci: vtque illius discrimen statuant à caeteris putridis, aiunt propriam cordis substantiam vel primigenios humores in illa computrescere, neque aliud esse venenatam pestis malignitatem (de qua disserimus) quam putredinis mo lauso, neque cordis substandum. In alijs febribus atque etia tiam neque insitos humores Ascere, at vno putrium vaporum occursu incalescere. Hi vel necessitate adacti fatentur omnem pestilentem febrem ex putrida & hectica constitui, quasi earum quaedam sit compositio. Alij quibus haec commenta non placent, non minus absurda fingunt, pestilentis febris profundam, sordidam ac tenacem, caeterarum extimam duntaxat & leuem esse putredinem. Multa vtrique subtiliter disputant, sed quoniam à veritate desciscunt, necesse est multis figmentorum technis se irretiant.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
