Latin
DE PESTILENTIBVS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 198
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ita apparentibus, nullum tamen putredi nis indicium (si modò simplices sint morbi) cernitur in vrinis: argumentum eos venenata qualitate virium corporisque nostri totam substantiam demoliri. Hoc &morborum foeditas testatur, tam deformis aliquando visa vt occaecatis oculis, vniuersa cutis in scammas foetidas &in crustas ingentes solueretur: corpus omne non aliter contabesceret &macie nigroreque torreretur, quàm si menses quatuor è furca pependisset. Neque verò solius cutis haec vitia, verùm etiam omnium interiorum, musculorum, viscerum, solidarumque partium omnes priusquam cutis labefactatae. Saepe etenim deprehensum pręgnantes maturos partus edidisse hac lue perfusos, qua rum alię nihil omnino foris, alię non nisi multis post diebus incommoda senserunt. Et quosdam ab interitu dissectos obseruauimus, quibus iecur, lien, pulmones omniaque interiora haud secus atque cutis, sordidissimis papulis manantibus scaterent. Quinetiam raucitas spiritusque difficilis initio premens, et prima eruptio in faucibus &ore, in ano &partibus obscęnis appares, planum facit ex intimis partibus haec mala originem habere, In has etiam finiri, argumentum est quòd sanatis, et raucitas et spirandi difficultas manet, aliâs sine tussi, alias cum tussi ad tabem deducta. Ph. Istaec adeo luculenter explicata video, vt fides abrogari non possit. En. His finitimae &quadam similitudine coniunctae sunt febres sudorificę, quae insolentes magno terrore in omnem inferiorem Germantam, in Galliam Belgicam &in Britaniam, ab anno Christi millesimo quingentesimo vigesimo quinto, in annum millesimum quingen tesimum trigesimum, autumno potissimum peruagatę sunt. Vt primum lues haec in ciuitatem quandam inuaserat, dere pentè supra trecentos aut quingentos in dies corripiebat, du hinc alio commigrasset. Perculsi mox quasi essent languore dissoluti, animi defectione corruebant, decumbentesque perpetuo sudore diffluebant, cum febre, cum pulsu crebro, celeri et inaequali, neque sudori modus erat ante morbi solutionem.