# De abditis rerum causis 199

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE PESTILENTIBVS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/199

Soluebatur autem vno aut summum altero die, quanquam li berati diu postea languebant. Omnis cordis palpitatio conquisita, alios quidem duos tresue annos, alios omnem vitam 5 comitata. Initiò multos sustulit quum nondum illius vis erat percepta: at postea admodum paucos, vbi exercitatione & vsu deprehensum est eos, qui sudores exciperent prolicerentque et se cardiacis munirent, omnes restitui. Insolentium morborum quum nec vis nec medicatio cognita est, grauis solet esse 10 calamitas. Hoc statu aër tenui nec admodum pestilenti veneno perfusus, suppar infirmiorque vitali robore, cor vt lacessiue rat in cutem corporis extimam foras propellebatur, nec carbunculo, nec bubone, nec exanthemate nec ecthymate, sed sudore solo prorumpens, quod venenum spiritur quàm humori potius insideret. Omni quippe ratione hęc febris in ephemerarum cesu habetur. Eam igitur tempestatem quis quaeso non pestilentem iudicet, quae tam multos, tam multis sensim mundi regionibus, repentè sine sensu oppresserit: cum cordis indesinente palpitatione, cum animi defectione perpetua, cum e20 ruptione foras ad cutem, quae multorum est pestilentium morIlla porrò omnibus decantata graueborum communis? do anhelosa, anno Christi millesimo quingentesimo decimo, in omnes ferè mundi regiones debacchata, cum febre, cum summa capitis grauitate, cum cordis pulmonumque oppressio25 ne atque tussi, quanquam multo plures attigit quàm iugulauit, se suo tamen impetu proprioque ac inaudito veneni genere, pestilentem prodidit. Phi. Quos proposueras pestilentes morbos, omnes iam videris exequutus. At quos simplices epidemios & endemios appellas, siccine putes abditioris illius perniciei quippiam redolere, & ex tacitis incomprehensisque causis proficisci?

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
