# De abditis rerum causis 20

Jean Fernel, De abditis rerum causis, NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/20

Quid enim eas dissoluere possit, inuiolato temperamento? Ita planum fit in animantis compositione, ossa, neruos, carnem, membranulas & reliquas partes ὁμοιομερεῖς, non modò colore, crassitudine, alijsve qualitatibus & conformatione, sed & ingenito tempe ramento, & propria essentia ac specie dissidere. Haec si quis ad statuendas rerum differentias non satis esse existimabit, quânam, obsecro, alia ratione essentias rerum distinguet? aut quaenam dabit corpora, quorum sit quàm illorum dissimilior essentia? & his tamen (si quibus alijs) suam esse sub stantiam negabit nemo, nisi si quis eò contentionis & amentiae processerit, vt dicere ausit, tam nostri corporis partes quàm reliqua vel maximè dissidentia corpora, solis accidentibus seiungi. Sed enim is vetustissimorum philosophorum iam pridem explosum decretu reponet, qui abdicatis formis, solis acci dentibus perfici discernique omnia asseuerabant. Quocirca propositae hîc à te sententiae accedens, profiteor, non animantium stirpiumque modò corpora, sed lapidum quoque et metallorum quorundam, multiplex haberi subiectum, cuius particulae specie & essentia, non solis accidentibus dissideant. B. Leuastis me onere non paruo, planius alioqui & fusius illa explicaturum. Iam enim vobis probaturus sum, quatuor primordiorum naturae, simplicissimam esse formam, compositorum autem ex ijs corporum, perfectiorem & ex compluribus coagmentatam. Sic enim diligentissima rerum peruestigatione videtis, lapidi quàm elemento praestabiliorem inesse formam, & stirpi quàm lapidi, & animanti quàm stirpi: quasi pro dignitate subiecti formam cuique largita sit natura. Nempe igitur tu negabis ijs compositam esse formam, quibus est compositum subiectum? Aut si id concedes, non etiam illud dabis, genitam esse cuiusque rei formam, & ex ijs prognatam formis quae sunt in sui subiecti concretione? quae si ita esse fateberis, fateare simul necesse est, non esse eam aliunde petendam, neque ei facultates vllas inesse, nisi quas simplicium naturę conferunt. Hęccine tibi satis firma argumenta esse videntur?

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
