# De abditis rerum causis 201

Jean Fernel, De abditis rerum causis, EPIDEMIIS MORBIS OCCVLTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/201

Hippocrates ad explorandam morbi cuiusque naturam, & ad euentum praenoscendum, iubet tum temporis conditionem, tum epidemiorum morborum impetum animaduertere: designans causas duas planè diuersas, temporis conditionem & latentem tacitumque impetu, morbos quoque ex illis prodeuntes diuersos. Quicunque celebres medici popularis dysenteriae, pleuritidis, aliorumue morborum qui grassantur in vulgus, naturam & curationem literis mandarunt, eos certè quàm eiusdem cognominis dispersos, multò perniciosiores notauerunt, quasi tanta tamque communis causa, perniciei expers esse non possit. Sidera vt pestilentes ita & alias interdum minus perniciosas, easque occultas excitant qualitates, quae fiunt epidemiorum morborum causae. B. Rursum quęso de febribus vulgaribus paulò attentiùs meditemur. Equidem continuas febres non modò in quibus ecthymata erumpunt purpurea, verùm etiam omnes quaecunque grassantur populariter, non admodum inficiabor pręter peculiarem humoris putredinem, nonnihil etiam publicae communisque perniciei redolere, cùm proximè ad pestilentes accedant. At de intermittentibus etiam si populares sint, maior foret controuersia, quod illarum genus vniuersum Hippocrati salutare habeatur. Eud. Quòd morbus quispiam sa lutaris sit, non idcircò possis inficiari pestilentem aut occul25 tum esse. Galenus libro de crisi secundo, singularium febrium iudicia persequutus, post ea quę à symptomatis petuntur, alia ab efficientibus antecedentibusque causis deducit: & pręter primarum aëris qualitatum exuperantiam, aliam abditam & delitescentem causam inuenit. Ne autem in his referendis 30 nimius sim, satis fuerit de quartana sola sententiam proferre. Primum verò (inquit) hoc ipsum considera, nunquid autum nus frigidam & siccam inaequalemque temperaturam acceperit: tunc enim certiùs sperabis quartanos circuitus in ipso fore frequentiores. Posthaec si regio ipsa talium febrium sit procreatrix: si aegrotantis natura atrę bili sit obnoxia, si ratio. victus antecesserit, quae huiusmodi humorem coaceruauit: et si eo tempore quartanae febres populariter fiant. Hoc locoGalenum videtis praeter aegrotantis, regionis, & victus conditionem, duplicem in ambiente nos aëre constituisse causam, vnam frigidam & siccam inaequalemque temperaturam, alteram nec nomine nec verbo expressam, quę tamen causa est cur quartanae febres populariter fiant. Haec tametsi adeò obscura est & naturae arcanis inuoluta, vt nec propria essentia, nec nomine comprehendi possit, eam tamen & esse constat & aliam ab intemperie. Iam verò si quartanarum popularium causa obscura et delitescens est, necesse fuerit ipsas quoque quartanas, essentia obscuras & occultas haberi. B. At nihilominus vno omnes ore quartanarum caeterarumque intermittentium essentiam in humoris putredine, & ex huius differentijs, illarum differentias constituunt. Eu.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
