# De abditis rerum causis 209

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE CONTAGIOSIS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/209

Omnia quidem labris praeduris, tumentibus & inuersis, quae exesa 5 carne, ipsa etiam ossa depascunt, primùm tenella qualia sunt nasi & palati, deinde solidiora, quae putria cariosaque tempore excidunt. Ab ijs, cum malum iam cerebrum summamque corporis arcem obsidet, multa superuacua pro partis conditione pituitosa colligi necesse est: quae si interclusa capite teneantur, magnum & acerbum dolorem commouent: sin foras sub cutem capitis promineant, vel in articulos vel in artus deturbentur, his aut cruciatus excitant immanes ac diuturnos, qui noctu maximè inualescunt, aut tophos praeduros scirrhososque tumores, haudquaquam tamen doloris expertes. Quanquam enim pituitosa videtur materia, veneni tamen maleficio perfusa, acrimoniae particeps est. Hinc sub ossium membranas se recondens, tum acrimonia, tum distentione dolorem excitat. In ossium verò substantiam per tenues quasi tubos se 20 inferens, illa diffundit dilatatque in tumorem, quae tandem carie consumpta putrescunt. Si minus acris & mordax materia cutem non exedit, ad pilorum radices effusa, malignitate aut venenato vapore, effluuium concitat, quo plerique visi sunt sine capillis, sine supercilio, sine barba, sine pi25 lis, qui postea tempore repullularunt. Quum tam multa vbique sint huius perniciei signa, nullum tamen cernitur in vrinis, neque ex his quisquam aut hoc aut aliud vllum veneni genus possit deprehendere. Iam verò haec paucula de venerea lue si adhibito animi iudicio studiose obseruabitis, cui vestrum 30 non perspicua sit eius pernicies? Quis ex vobis eam veneni participem esse inficiabitur? Si in omne corpus disseminata serpit, non aliter quàm quae à rabidi canis morsu infertur possit ne expers esse veneni? Neque verò in externas duntaxat quae sub aspectum veniunt, verumetiam in interiores quasque partes in ipsaque viscera penetrat, quae (quod de exanthematis afferebatur) dissectis mortuis comparent pustulis vlceribusque foeda. Plurimi sanè hoc in morbo in aliisque venenatis captiosa eaque admodum inani ratione falluntur, quòd dum vident symptomata hęc omnia cum humoris cuiusdam vitio insultare, nihil praeter humorem inesse putant, nihil majus animo concipiunt, neque acriore illa animi acie perscrutantur num aliud quippiam in humore subsit in quo praecipua affectionis causa consistat: quale proculdubio si sensu non cernimus, oportet certè ratione & intelligentia comprehendere, alioqui in maximarum rerum ignoratione versari. Itaque vis illa veneni, tenuis admodum ac fere corporis expers, sensusque nostros effugiens, aut in humore aut in alio quouis corpore inhaerescit, quod subiectum duntaxat quasi vehiculum est eius quae nos afficit maleficiosae facultatis.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
