# De abditis rerum causis 213

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE CONTAGIOSIS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/213

Elephantiasim autem non ex sola atra bile fieri, demonstrant melancholia morbus & mania: in quibus etiam si bilis atra & in cerebro & in toto corpore redundet, citra tamen elephantiasim est, quemadmodum & quartana intermittens, & quar5 tana continua, in quibus melancholiam putrescere fatemur. Haec igitur & insuper eruptio foeda foras in partes extimas & in cutem prosiliens, elephantiasim perniciei cuiusdam esse participem declarat. Ea primum dura, crassa, aspera & scammosa redditur, colore subliuido vel purpureo, cum sensu quodam stuporis. Pustulę dein extuberant, verrucis initio similes sed quae postea grandescant durescantque, interdum etiam magna foeditate exulcerentur. His notis facies potissimum & nasus, manuum pedumque digiti foedantur, oculi rubore pustulisque suffusi caligant, pili toto corpore decidui sunt, maximè in supercilijs et in mento. Omnia igitur foras erumpentia, ipsumque pilorum defluuium, quis malignitatis et latentis veneni notas esse non agnoscat? Multus humor plerunque in cutem confertim effunditur, biliosus quidem in ictero, pituitosus in leucophlegmatia, melancholicus in melancholia, à quo nihil tale fieri cernimus. Itaque in elephantiasi praeter humoris vitium malignum etiam virus inest, quod tu humores tum partium substantiam polluit. Illa quippe non solius cutis (quod Galenum dixisse miror) sed totius corporis est affectio. Quales in linguae radice verrucae extuberarint, 25 tales in omnia viscera, in omnesque partes intimas disseminari comperimus. Curandi difficultas morbi malignitatem atque perniciem docet. Hanc idcirco tot seculis veram curationem non inuenisse reor, quòd propria illi antidotus perquisita non sit, quam tamen & esse & inueniri posse non diffido. Ph. De contagiosis morbis satis abundè, nunc recepto traditionis ordine de venenatis morbis transigendum. Non enim hoc loco de phthisi, de lepra, de scabie, de pruritu, deque alijs huius classis, sermo habendus est, qui quamuis in contagiosis numerari soleant, manifesti tamen sunt, à manifesta putredine orti, neque (quod supra monebas) huc quoquam modo referendi.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
