Latin
DE VENENATIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 215
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur omnia non modò qualitatum exuperantijs, verumetiam totius substantiae dissidio exitialia esse &deleteria, morbosque inferre venenatos, tum ex insequentibus symptomatis, tum ex alexiterijs quae veteres ad curationem inuenerunt, facilè intelligi potest. Quae porrò intus gignuntur venena, non vt superiora primo suae naturę ortu, sed longo ordinis progressu atque mutatione talia euaserunt. Vt enim varia humorum putredine, siue ea ex intemperie, siue alijs ex causis orta sit, diuersi generis febres excitantur. ita sanè ex purrane longius progressa, vel alia cęciore ex causa venenum in nobis prouenire gignique potest. Galenus ait veteres hanc quaestione disputasse, euidentissimisque rationibus collegisse eosdem affectus fieri &à lethalis veneni potione, &à corruptione quae è corpore scaturire potest. Hanc autem quam appellant corruptionem, re ipsa venenum esse mox canis exemplo demonstrat: in quo tanta plerunque fit humorum corruptio, vt totus in rabiem agatur, quę veneni soboles est. Atque tum &canem ipsum &omnes illius humores venenatos haberi, argu mento est quod eius sputum humanum corpus attingens rabiem excitet. His persuasum vobis esse debet, in nobis similiter corruptionem quandam sponte gigni posse, quae non modò veneni vires aequet, sed &ipsa tota venenum sit. Itaque 30 syncope admodum grauis &periculosa plerunque fit ex concreto sanguinis grumo, maximè si vel in ventriculo, vel intestinis, deinde si in pectore vel vesica putrescat: fitque ea cum pulsu paruo, respiratione difficili, extremorum frigore, &su dore frigido suborta interdum febre. Rei autem sic perspectę 35 veteres conuenientia remedia, non à manifestis, sed ab occultis qualitatibus quasi alexiteria quaedam attulerunt. Non admodum dissimilia symptomata tradunt &à concreto putrescenteque lacte gigni, quibus eadem propè succurrunt. Extremum pedem aliquando repentè sphacelatum vidimus, sine causa externa, sine tumore aut rubore conspicuo. Oborto primum dolore immanissimo, mox sensum in eo ac motum perijsse, partem totam liuore contabuisse, exulcerationem foedam insequutam, quae acerrima causticaque medicamenta sine sensu admitteret. Non multo post arteriam brachij dextri, deinde etiam sinistri pulsare desijsse: ita sensim vniuerso corpore obsesso, miserum extingui, sine febre, sine symptomatis admodum grauibus.