# De abditis rerum causis 216

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE VENENATIS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/216

Tot tamque pręsentium malorum quis intemperiem aut simplicem aut cum humore, causam, esse statuat? Quis non potius venenatam qualitatem in partes omnes propagari putet, quae extremam hanc perniciem inferat? In vteri porrò strangulatu plerunque mulier sine motu, sine sensu quasi extincta iacet, cum pulsu obscuro paruoque catenus vt interdum ne percipi quidem possit: cum animi defectione & difficili spiratione quae non modò pectus opprimit, sed & fauces quasi manu prehensas praecludit: hunc autem tam immanibus symptomatis comitatum tradit Galenus vel à suppressis mensibus vel à cohibito semine proficisci, quod vitiatum maiorem quàm menses vim & noxam corpori infert. At quum non ipsa corrupti seminis substantia, sed vapor duntaxat in cordis cerebrique sedem sublatus istorum sit author, quis non illum vaporem, multoque magis vitiatum semen vnde is prodijt, censeat venenatae qualitatis conditionem ac vim obtinere? quaenam obsecro manifesta, siue ex primis, siue ex secundis sit qualitatibus, hęc tam sęua possit inuehere? Hanc sanè causam quę mole parua, maximas solo contactu alterationes inducit, rectè Galenus & scorpionis & phalangij ictibus comparat, quibus exiguo veneno per minimum foramen iniecto, totum corpus afficitur, breuique admodum tempore saeuissima symptomata inualescunt. Possim opinor ipsa rerum similitudine itidem de comitiali morbo ratiocinari. Quum enim à crure vel à digito manus, vapor quidam in cerebrum conscendere deprehenditur aurae frigidae persimilis, qui ipsum attingens sensus mentemque turbat & epilepsiam infert: quis non facilè credat corruptionem quandam in affecta parte genitam esse, eamque adeò validam vt phalangij, scorpionis, aut aliarum perniciosarum ferarum venenis possit comparari?

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
