Latin
NATVRALIS CVIVSQVE CORPORIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 22
Unproofread scanNot analysed yet
Stirpibus &dissimilare &iam organicum corpus substernitur: in animantibus verò, cùm partium dissimilitudo quàm in stirpibus est maior, tum instrumentorum concinnitas &elegantia decentior. Ipsum denique hominem tam fabrè fecit Natura, vt videatur voluisse ex eo tanquam absolutissimi operis exemplari, de se fieri existimationem, adeò multis gradibus eum supra caeteras omnes res naturales extulit. Ad hunc igitur modum, simplex quidem est omnium rerum forma, sed 10 quanto sublimiorem in locum euecta est, quantoque plures in se continet efficientias, tanto subiectum absolutius, instructius et ad singula commodius efficienda obtinuit: est enim formę gratia conditum corpus, non item forma, corporis. B. Quid Aliud arguaudio? nę tu foelix es, quòd absint philosophorum quos ego mentum. sector greges: qui si adessent, vniuersi, scio, in te impetum facerent, tum singulae familiae tecum summo iure agerent: instaret princeps ille noster Alexander, &te à sententia tua deductum, in suam facilè perduceret: alij te propè innumerabiles, disputationum suarum &interrogationum laqueis te irreti- 20 tum tenerent, quibus cum tibi iusto sacramento contendere non liceret. Etenim si simplicium è quibus res componuntur species, integrae seruantur in composito, neque pereunt vti fa teris, par est omnino, haud secus inter se componi miscerique atque suas quibus insident materias, &ex eiusmodi permi 25 stione formam totius enasci, eamque sicuti &subiectum, esse conpositam veluti concinentium formarum quandam harmoniam: argumentum dabo, si fortè desideras, certissimum. Stirpis enim &animantis totius actio, ex conspirantibus in vnum partium omnium functionibus prouenit, neque totius alia est, quàm omnium inter se consentientium partium actio: ita etiam tanquam clara voce proclamante natura, credendum, nihil aliud esse totius formam, nisi istum singularum formarum con sensum &conspirationem, nec ipsam aliunde nisi ex ijs ortam Lib. de anima. esse. Quid igitur Alexander? Simplicia (inquit) corpora, quo„ rum subiectum simplex est, simplicem quoque speciem &na„ turam adepta sunt. In quibus autem non simplex subiectum „est, sed iam corpus aliquod, siue compositum: in ijsdem spe„ cies, ornatu distinctiore &compositiore perfectior est. Neque immerito: species enim illa, quae est in materia &in subiecto confert aliquid ad eorum speciem, quae composita sunt. Paucis verò interiectis haec adijcit: Multitudo formarum, earum que diuersa commistio, in subiectis corporibus aequabilem mu tationis causam adferre potest. Haec nónne planè loquuntur eorum quae miscentur corporum formas etiam ipsas permisceri, &ex illis formam totius exurgere, quę sit ipsa quoque composita? Ph. Dij boni quantum inter vos dissidij? estne quicquam hac ipsa controuersia magis controuersum?