# De abditis rerum causis 220-2

Jean Fernel, De abditis rerum causis, EVDOXVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/220-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/220-2

EVDOXVS. Vpra mundum aspectabilem alium sensibus 20 nullis obuium, Deo spiritibusque confertum coigitatione complectimur, mortalis huius summum custodem et gubernatorem, à quo etiam multa homini aliâs salutaria, aliâs noxia & pestifera impendent. Deus itaque maximus, omnia in potestate habet quae condidit, & quocunque vult ea deducit. Illius imperio coelorum motus cohibiti sunt, & sol tanquam fixus constitit dimicaturo losue: sol plenilunio eclipsi adumbratus est patiente Christo: ignis de coelo deductus ab Elia: Aër plerunque, sed maximè Dauidis pestilentia grauissimè contaminatus: Aquarum exuperantia & cataclysmo olim terrae facies obruta: terrae sterilitas frugumque inopia & fames Iosephi aetate. Sic quippe in coelos & elementa summa viget Dei potestas. At in nos multo plerunque maior. In sacris Ezechias graui morbo percussus est, Iob vlcere pessimo à satana Dei iussu foedatus: Centum octoginta quinque Assyriorum millia ab angelo interempta: & omne primogenitum Aegypti sub Pharaone occubuit. Plenae sunt sacrae literae calamitatibus, quas Deus summa iustitia mortalibus inflixit, & beneficijs quę placatus contulit. Quicunque autem diuinitùs morbi delabuntur, naturalium quodammodo similes apparent, at quia causam habent medendi arti haudquaquam obsequentem, iure trans naturam appellandi videntur.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
