# De abditis rerum causis 220

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE VENENATIS MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/220

Quot igitur partium maximeque principum, tot & venenorum genera à quibus & venenatorum morborum differentiae fluxerunt, quas singillatim recensere, proprijs notis quasi depingere, conuenientibusque remedijs & alexiterijs profligare, maioris est operis. B. Haec quando non licet, deinceps ęstimemus quem vsum ad medendi artem habere possint quaecunque matutina concertatione, de Deo, de spiritibus et ijs quae trans naturam sunt, tam accuratè disserebantur à vobis. ET MORBOS, ET REMEDIA QVAEdam trans naturam esse. Cap. XVI.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
