Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 225-2
Unproofread scanNot analysed yet
tam multas leges Iurisconsultorum prudentia in magos tulisset: nec ijs qui messes excantassent, in lege duodecim Tabu larum poena esset constituta. Vt autem magicis artibus daemon non res ipsas, quippe quas generare non possit, sed solas rerum species &spectra quaedam exhibet, quibus hominum mentes quasi praestigijs illudat, &oculorum aciem praestringat: ita &in his quae ad medendi vsum quouis modo ac 20 commodantur, nec certa, nec tuta, sed fallax, captiosa &periculosa est sanatio. Vidi scripta chartula collo subnexa vniuersi corporis icterum vna nocte detergeri: vidi &febres verbis, cerimonijs quadamtenus profligari, sed quae mox similiter, aut multo deterius recurrerent. Potest quidem demon quosdam integrè persanare, at tantum beneficium in hominem, quem perpetua consectatur inuidia, conferre haudquaquam voluntas est. Fictam duntaxat simulatamque sanationem exhibet, cuius admiratione peruersas hominum mentes irretiat, sibique infidelitate subiuget, hoc vnum cum primis ad30 nitens, vt ab his quos seduxerit diuino cultu &honore dignetur. Haec tum diuina tum magica remedia sunt trans naturam. Existunt autem &alia quaedam inania vereque anilia, quae quoniam hominum imbecillitatem nimia superstitione iamdiu occupant, superstitiosa dicimus. Ea sunt de quibus dicere ne35 mo possit, cur &vnde creditas vires habent. Neque enim à temperamento, neque ab alijs manifestis qualitatibus, neque à tota substantia, neque à diuina vel magica potestate. Eiusmodi sunt scripta, signa, characteres, annuli, qui nec Dei nec spirituum opem implorant. Si nulla superior causa accesserit, quid sola figura, vel character virium possit ad profligandos morbos obtinere?