Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
contingat, haec verba efferens: Os non comminuetis ex eo. Strumas, aut laxiorem columellam sanescere ijs precibus, quas nobis Aetius scriptis reliquit. Vomitiones conquiescere cerimonijs &verbis quibusdam, quae medicaturi vel absentes pro- 20 nuntiant, satis fore rati si modò laborantis nomen cognitum habeant. Theophrastus author est ischiadicos carmine sanari. Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliari. Dixit Homerus profluuium sanguinis vulnerato semine Vlyssem inhibuisse carmine. Vidi quendam qui è quacunque corporis parte profluentem sanguinem cohiberet, partis contactu verba quaedam obmurmurans. Sunt qui haec commemorent, De latere eius exiuit sanguis &aqua. Ad febres sanandas quàm multae circumferuntur preces? Est qui laborantis prehensa manu dicat, Aequè facilis tibi febris hęc sit, atque Mariae virgini Christi partus. Alius ante paroxysmum manus cum aegroto lauat recitans secretò psalmum illum solennem, Exaltabo te Deus meus rex. Si quis asino in aurem dixerit percussum se à scorpione, transire malum protinus tradunt. Vt verba, ita &scripta in superstitiosis multa numerantur. Ad arcendam lippitudinem charta in qua duae graecae literae P. A. inscriptę sint, circumligata lino subnectatur collo. Ad dentium dolorem ridiculum hoc scriptum appensum: Strigiles falcesque dentatae, dentium dolorem persanatae. In his etiam quae foris admouentur, non leuis plerunque superstitio est. Eiusmodi illud est Apollonij apud Plinium: Vi interempti dente gingiuas in dolore scarificari. In calua interfecti igneque cremati, aquam è fonte noctu propinare comitialibus morbis. Ex calua suspendio interempti, catapotia fieri contra canis rabidi morsus.