# De abditis rerum causis 227

Jean Fernel, De abditis rerum causis, EVDOXVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/227

Nam si dens aut calua has vires non à temperamento, sed vt credi par est, à proprietate totius substantiae, & à tota specie nanciscitur, vniuscuiusque hominis vel dens, vel calua eadem facultate viget, neque quod vi sit interemptus, eam proprietatem facit. Eadem superstitione sunt, difficiles partus statim solui, cùm quis tectum in quo sit grauida, transmiserit lapide vel missili quodam, ex his quae tria animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, vrsam. Et probabilius id efficere hastam militarem euulsam à corpore hominis, si terram non attigerit. Comitialem morbum sanari cibo è carne ferę occisae eodem ferro, quo homo interfectus sit. Immatura morte raptorum manu, strumas, parotidas, guttura, tactu sanari. E tribus puteis pari mensura permistas aquas, prolibare nouo fictili, reliquum dare in tertianis accessu febrium bibendum. In quartanis fragmentum claui à cruce, inuolutum lana collo subnectere. A quartana febre eum liberari qui vinum biberit, in quod immersus fuerit gladius, quo sit caput abscissum: & eum cuius vnguium resegmina anguillae viuae collo subnectantur in linteolo, illam mox in aquam dimissa, lienis dolorem sedari, si pecudis lien illi supertendatur, dicatque medicus lieni se medicinam facere. A Tussi vnumquemque liberari, qui in os rubetae ranę inspuerit, ea mox viua dimissa. Laqueum suspendiosi circundatum temporibus, capitis dolorem sedare. Fascia mulieris alligato capite dolores 30 imminui. Hoc verbum Abracadabra, chartae ea figura inscriptum quam Serenus tradit, ex collo appensum, à febribus maximeque ab hemitritęo liberare. Quid etiam veri id habere potest, quod multi affirmant, lathyris quae tithymali species est, folium sursum euulsum si sumatur vomitionem mouere, de35 orsum ruptum deiectionem? Est qui profitetur icterum omnem sanari, si laborantis vrina manè in ollam emicta igni sensim efferuescat, dum tota in vapores exhalet diebus nouem continuis. Alius ad febrem omnis generis intermittentem, virgas duas parallelas verborum vi medijs partibus committit, tit, ipsoque contactu vincit crucis effigie, quam collo subnectit: sic quidem multos leuat, sed qui fere grauius recidant.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
